lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 december 2010
TEMPUS ADVENTUS, hebd. IV
Hebdomada IV

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmus 118 (119), 161-168
XXI (Sin)

161 Príncipes persecúti sunt me gratis, *
         et a verbis tuis formidávit cor meum.

162 Lætábor ego super elóquia tua, *
         sicut qui invénit spólia multa. –

163 Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *
         legem autem tuam diléxi.

164 Sépties in die laudem dixi tibi *
         super iudícia iustítiæ tuæ. –

165 Pax multa diligéntibus legem tuam, *
         et non est illis scándalum.

166 Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *
         et præcépta tua feci. –

167 Custodívit ánima mea testimónia tua *
         et diléxi ea veheménter.

168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, *
         quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 132 (133)
Fraternæ concordiæ iucunditas

Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est. (1 Io 4, 7)

1 Ecce quam bonum et quam iucúndum *
      habitáre fratres in unum:

2 sicut unguéntum óptimum in cápite, †
      quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *
      quod descéndit in oram vestiménti eius;

3 sicut ros Hermon, *
      qui descéndit in montes Sion,
   quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *
      vitam usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 139 (140), 2-9. 13-14
Tu es refugium meum

Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Mt 26, 45)

2 Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *
      a viro violéntiæ serva me.

3 Qui cogitavérunt mala in corde, *
      tota die constituébant prœlia.

4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *
      venénum áspidum sub lábiis eórum. –

5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †
      et a viro violéntiæ serva me, *
      qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.

6 Abscondérunt supérbi láqueum mihi †
      et funes extendérunt in rete, *
      iuxta iter offendícula posuérunt mihi. –

7 Dixi Dómino: "Deus meus es tu; *
      áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ."

8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *
      obumbrásti caput meum in die belli.

9 Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *
      consília eius ne perfícias. –

13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *
      et vindíctam páuperum.

14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *
      et habitábunt recti in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

LECTIO BREVIS

Is 4, 2
In die illa erit germen Dómini in splendórem et glóriam et fructus terræ sublímis et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israel.


V. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

ORATIO

Orémus:

Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)