lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 maius 2015
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.

Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.

Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 118 (119), 161-168
XXI (Sin)

161 Príncipes persecúti sunt me gratis, *
         et a verbis tuis formidávit cor meum.

162 Lætábor ego super elóquia tua, *
         sicut qui invénit spólia multa. –

163 Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *
         legem autem tuam diléxi.

164 Sépties in die laudem dixi tibi *
         super iudícia iustítiæ tuæ. –

165 Pax multa diligéntibus legem tuam, *
         et non est illis scándalum.

166 Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *
         et præcépta tua feci. –

167 Custodívit ánima mea testimónia tua *
         et diléxi ea veheménter.

168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, *
         quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 132 (133)
Fraternæ concordiæ iucunditas

Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est. (1 Io 4, 7)

1 Ecce quam bonum et quam iucúndum *
      habitáre fratres in unum:

2 sicut unguéntum óptimum in cápite, †
      quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *
      quod descéndit in oram vestiménti eius;

3 sicut ros Hermon, *
      qui descéndit in montes Sion,
   quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *
      vitam usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 139 (140), 2-9. 13-14
Tu es refugium meum

Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Mt 26, 45)

2 Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *
      a viro violéntiæ serva me.

3 Qui cogitavérunt mala in corde, *
      tota die constituébant prœlia.

4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *
      venénum áspidum sub lábiis eórum. –

5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †
      et a viro violéntiæ serva me, *
      qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.

6 Abscondérunt supérbi láqueum mihi †
      et funes extendérunt in rete, *
      iuxta iter offendícula posuérunt mihi. –

7 Dixi Dómino: "Deus meus es tu; *
      áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ."

8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *
      obumbrásti caput meum in die belli.

9 Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *
      consília eius ne perfícias. –

13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *
      et vindíctam páuperum.

14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *
      et habitábunt recti in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO BREVIS

Act 2, 32. 36
Iesum resuscitávit Deus, cuius omnes nos testes sumus. Certíssime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dóminum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum, quem vos crucifixístis.


V. Surréxit Dóminus vere, allelúia.
R. Et appáruit Simóni, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui et libertátis nostræ auctor es et salútis, exáudi supplicántium voces, et, quos sánguinis Fílii tui effusióne redemísti, fac ut per te vívere et perpétua in te váleant incolumitáte gaudére. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)