Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. (Io 15, 12)
105 Lucérna pédibus meis verbum tuum *
et lumen sémitis meis.
106 Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ. –
107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me. –
109 ánima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et mandátis tuis non errávi. –
111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Domine, salva nos, perimus. (Mt 8, 25)
2 Deus, in adiutórium meum inténde; *
Dómine, ad adiuvándum me festína. –
3 Confundántur et revereántur, *
qui quærunt ánimam meam.
Avertántur retrórsum et erubéscant, *
qui volunt mihi mala. –
4 Convertántur propter confusiónem suam, *
qui dicunt mihi: "Euge, euge."
5 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, *
et dicant semper: "Magnificétur Deus", qui díligunt salutáre tuum. –
6 Ego vero egénus et pauper sum; *
Deus, ad me festína.
Adiútor meus et liberátor meus es tu; *
Dómine, ne moréris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)
2 Confitébimur tibi, Deus; †
confitébimur et invocábimus nomen tuum: *
narrábimus mirabília tua. –
3 Cum statúero tempus, *
ego iustítias iudicábo.
4 Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *
ego confirmávi colúmnas eius. –
5 Dixi gloriántibus: "Nolíte gloriári!" *
et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu!
6 Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *
nolíte loqui advérsus Deum protérva." –
7 Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *
neque a desértis exaltátio.
8 Quóniam Deus iudex est: *
hunc humíliat et hunc exáltat. –
9 Quia calix in manu Dómini *
vini meri plenus misto.
Et inclinávit ex hoc in hoc; †
verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *
bibent omnes peccatóres terræ. –
10 Ego autem annuntiábo in sǽculum, *
cantábo Deo Iacob.
11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *
et exaltabúntur córnua iusti.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut, per quadragesimálem observántiam erudíti et tuo verbo nutríti, sancta continéntia tibi simus toto
corde devóti, et in oratióne tua semper efficiámur concórdes. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)