lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 november 2022
S. Andreæ, apostoli


Andreas Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistæ, deinde Christum secutus est, ad quem étiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles præsentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium prædicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmus 118 (119), 9-16
II (Beth)

9 In quo mundábit adulescéntior viam suam? *
      In custodiéndo sermónes tuos.
10 In toto corde meo exquisívi te, *
      ne erráre me fácias a præcéptis tuis. –

11 In corde meo abscóndi elóquia tua, *
      ut non peccem tibi.
12 Benedíctus es, Dómine; *
      doce me iustificatiónes tuas. –

13 In lábiis meis *
      numerávi ómnia iudícia oris tui.
14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum *
      sicut in ómnibus divítiis. –

15 In mandátis tuis exercébor *
      et considerábo vias tuas.
16 In iustificatiónibus tuis delectábor, *
      non oblivíscar sermónem tuum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine

In diebus carnis suæ ... preces offerens et exauditus. (Hebr 5, 7)

I

1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *
      inténde deprecatiónem meam.

   Auribus pércipe oratiónem meam, *
      non in lábiis dolósis.

2 De vultu tuo iudícium meum pródeat; *
      óculi tui vídeant æquitátes. –

3 Proba cor meum et vísita nocte; †
      igne me exámina, *
      et non invénies in me iniquitátem.

4 Non transgréditur os meum ad ópera hóminum, *
      propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti.

5 Rétine gressus meos in sémitis tuis, *
      ut non moveántur vestígia mea. –

6 Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *
      inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

7 Mirífica misericórdias tuas, *
      qui salvos facis ab insurgéntibus sperántes in déxtera tua.

8 Custódi me ut pupíllam óculi, †
      sub umbra alárum tuárum prótege me *

9    a fácie impiórum, qui me afflixérunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

    Inimíci mei in furóre circumdedérunt me, †
10    ádipem suum conclusérunt; *
       os eórum locútum est supérbiam.

11 Incedéntes nunc circumdedérunt me, *
       óculos suos statuérunt prostérnere in terram.

12 Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam *
       et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis. –

13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, supplánta eum; *
       éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,

14 a mórtuis manu tua, Dómine, *
       a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.
    De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *
       saturéntur fílii et dimíttant relíquias párvulis suis.

15 Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *
       satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

LECTIO BREVIS

2 Cor 5, 19b-20
Pósuit in nobis Deus verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo.

V. In omnem terram exívit sonus eórum.
R. Et in fines orbis terræ verba eórum.

ORATIO

Orémus:

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)