lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 ianuarius 2010
Tempus nativitatis, hebd. II

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

Psalmus 118 (119), 49-56
VII (Zain)

49 Memor esto verbi tui servo tuo, *
      in quo mihi spem dedísti.

50 Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
    quia elóquium tuum vivificávit me. –

51 Supérbi derisérunt me veheménter; *
      a lege autem tua non declinávi.

52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, *
      et consolátus sum. –

53 Indignátio ténuit me *
      propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.

54 Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
      in loco peregrinatiónis meæ. –

55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
    et custódiam legem tuam.

56 Hoc factum est mihi, *
      quia mandáta tua servávi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 52 (53)
Impiorum stultitia

Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. (Rom 3, 23)

1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
2    Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
      non est qui fáciat bonum.

3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
      ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum. –

4 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
      non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

5 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
      qui dévorant plebem meam ut cibum panis? –

   Deum non invocavérunt; *
6     illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
   Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant *
      confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.

7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
      Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
      exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 53 (54), 3-6. 8-9
Imploratio auxilii

Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur. (Cassiodorus)

3 Deus, in nómine tuo salvum me fac *
      et in virtúte tua iúdica me.

4 Deus, exáudi oratiónem meam, *
      áuribus pércipe verba oris mei! –

5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
      et fortes quæsiérunt ánimam meam *
      et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

6 Ecce enim Deus ádiuvat me, *
      et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. –

8 Voluntárie sacrificábo tibi, *
      confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;

9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
      et super inimícos meos despéxit óculus meus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

LECTIO BREVIS

Ez 20, 41-42a
In odórem suavitátis suscípiam vos, cum edúxero vos de pópulis et congregávero vos de terris, in quas dispérsi estis, et sanctificábor in vobis in óculis natiónum. Et sciétis quia ego Dóminus.


V. Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, allelúia.
R. Et veritátis suæ dómui Israel, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui pópulo tuo, Unigéniti tui nativitáte, redemptiónis efféctum mirabíliter inchoásti, ita, quǽsumus, fídei fámulis tuis tríbue firmitátem, ut usque ad promíssum glóriæ prǽmium, ipso gubernánte, pervéniant. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)