Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
Feria Secunda infra Octavam Paschæ
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.
Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.
Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)
2 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos. –
3 Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem. –
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas *
8 ínsuper et pécora campi,
9 vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris. –
10 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
I
2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam. –
4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum. –
6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
8 Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
10 Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi, *
iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
11 desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum *
et dulcióra super mel et favum stillántem. –
12 Etenim servus tuus erudítur in eis; *
in custodiéndis illis retribútio multa.
13 Erróres quis intéllegit? †
Ab occúltis munda me, *
14 et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
Tunc immaculátus ero *
et emundábor a delícto máximo. –
15 Sint ut compláceant elóquia oris mei *
et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
Dómine, adiútor meus *
et redémptor meus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas, concéde fámulis tuis, ut sacraméntum vivéndo téneant,
quod fide percepérunt. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)