lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 augustus 2019
In Transfiguratione Domini



AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. Ut testimónium habéret a lege et prophétis, in médio Móysi et Elíæ transfigurátus appáruit Iesus.

Psalmus 118 (119), 49-56
VII (Zain)

49 Memor esto verbi tui servo tuo, *
      in quo mihi spem dedísti.

50 Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
    quia elóquium tuum vivificávit me. –

51 Supérbi derisérunt me veheménter; *
      a lege autem tua non declinávi.

52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, *
      et consolátus sum. –

53 Indignátio ténuit me *
      propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.

54 Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
      in loco peregrinatiónis meæ. –

55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
    et custódiam legem tuam.

56 Hoc factum est mihi, *
      quia mandáta tua servávi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 52 (53)
Impiorum stultitia

Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. (Rom 3, 23)

1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
2    Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
      non est qui fáciat bonum.

3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
      ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum. –

4 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
      non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

5 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
      qui dévorant plebem meam ut cibum panis? –

   Deum non invocavérunt; *
6     illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
   Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant *
      confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.

7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
      Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
      exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 53 (54), 3-6. 8-9
Imploratio auxilii

Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur. (Cassiodorus)

3 Deus, in nómine tuo salvum me fac *
      et in virtúte tua iúdica me.

4 Deus, exáudi oratiónem meam, *
      áuribus pércipe verba oris mei! –

5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
      et fortes quæsiérunt ánimam meam *
      et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

6 Ecce enim Deus ádiuvat me, *
      et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. –

8 Voluntárie sacrificábo tibi, *
      confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;

9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
      et super inimícos meos despéxit óculus meus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ut testimónium habéret a lege et prophétis, in médio Móysi et Elíæ transfigurátus appáruit Iesus.

LECTIO BREVIS

Ex 19, 8b-9
Cumque rettulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum ait ei Dóminus: «Ecce ego véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te et tibi quoque credat in perpétuum».


V. Speciósus forma es præ fíliis hóminum.
R. Diffúsa est grátia in lábiis tuis.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter præsignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, eiúsdem coherédes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)