lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 maius 2020
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.

Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.

Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 118 (119), 169-176
XXII (Tau)

169 Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; *
         iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.

170 Intret postulátio mea in conspéctu tuo, *
         secúndum elóquium tuum líbera me. –

171 Eructábunt lábia mea hymnum, *
         cum docúeris me iustificatiónes tuas.

172 Cantet lingua mea elóquium tuum, *
         quia ómnia præcépta tua iustítia. –

173 Fiat manus tua, ut ádiuvet me, *
         quóniam mandáta tua elégi.

174 Concupívi salutáre tuum, Dómine, *
         et lex tua delectátio mea est. –

175 Vivet ánima mea et laudábit te, *
         et iudícia tua adiuvábunt me.

176 Errávi sicut ovis, quæ périit; *
         quære servum tuum, quia præcépta tua non sum oblítus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

I

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 5, 10-11
Si cum inimíci essémus reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius, multo magis reconciliáti salvi érimus in vita ipsíus; non solum autem, sed et gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliatiónem accépimus.


V. Surréxit Dóminus vere, allelúia.
R. Et appáruit Simóni, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, semper in nobis paschále pérfice sacraméntum, ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre, sub tuæ protectiónis auxílio multos fructus áfferant, et ad ætérnæ vitæ gáudia perveníre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)