Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
D.N.I.C. summi et æterni Sacerdotis, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. Per Christum habémus accéssum omnes in uno Spíritu ad Patrem.
153 Vide humiliatiónem meam et éripe me, *
quia legem tuam non sum oblítus.
154 Iúdica causam meam et rédime me; *
propter elóquium tuum vivífica me. –
155 Longe a peccatóribus salus, *
quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.
156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
secúndum iudícia tua vivífica me. –
157 Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *
a testimóniis tuis non declinávi.
158 Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *
quia elóquia tua non custodiérunt. –
159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
secúndum misericórdiam tuam vivífica me.
160 Princípium verbórum tuórum véritas, *
in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)
1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius. –
2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ. –
4 Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ecclésia loquitur de iis quæ tolerat. (S. Augustinus)
1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
dicat nunc Israel,
2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
étenim non potuérunt advérsum me.
3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
prolongavérunt sulcos suos.
4 Dóminus autem iustus *
concídit cervíces peccatórum. –
5 Confundántur et convertántur retrórsum *
omnes, qui odérunt Sion.
6 Fiant sicut fenum tectórum *
quod, priúsquam evellátur, exáruit;
7 de quo non implévit manum suam, qui metit, *
et sinum suum, qui manípulos cólligit.
8 Et non dixérunt, qui præteríbant: †
„Benedíctio Dómini super vos, *
benedícimus vobis in nómine Dómini.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per Christum habémus accéssum omnes in uno Spíritu ad Patrem.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere
sacerdótem, præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne,
virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)