lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 november 2011
In commemoratione omnium fidelium defunctorum


AD INVITATORIUM

Ant.Regem cui ómnia vivunt, veníte, adorémus.

Quando dies 2 novembris in dominica occurrit, etsi Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum, celebratur Officium de dominica; Officium autem defunctorum omittitur. Attamen hac die fieri potest celebratio cum populi participatione Laudum matutinarum et Vesperarum de defunctis.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Qui lacrimátus Lázarum
geménsque cum soróribus,
ipsum fecísti prǽpotens
illárum reddi stúdiis:

Qui petivísti sóntibus
benígnus indulgéntiam,
ac verba miserántia
dixísti pœnæ sócio:

Qui, móriens, discípulo
matrem donásti Vírginem,
tuórum quæ fidélium
agóni adésset último:

Da nobis, Christe Dómine,
tuo redémptis sánguine,
duræ mortis tristítiam
in vitæ verti gáudium.

Pro uno defuncto:
Tuúmque voca fámulum,
ex hoc proféctum sǽculo,
ut ubi mors iam déerit
te vitæ canat príncipem. Amen.

Pro una defuncta:
Tuámque voca fámulam,
ex hoc proféctam sǽculo,
ut ubi mors iam déerit
te vitæ canat príncipem. Amen.

Pro pluribus:
Tuósque voca fámulos,
ex hoc proféctos sǽculo,
ut ubi mors iam déerit
te vitæ canant príncipem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui hábitas in cælis, miserére nobis.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi

Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)

1 Ad te levávi óculos meos, *
      qui hábitas in cælis. –

2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
      sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
   ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
      donec misereátur nostri. –

3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
      quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
      derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui hábitas in cælis, miserére nobis.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini

Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)

1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2     nisi quia Dóminus erat in nobis, *
      cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
      cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
      torrens pertransísset ánimam nostram *
5     fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –

6 Benedíctus Dóminus; *
      qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
      de láqueo venántium:
   láqueus contrítus est, *
      et nos erépti sumus. –

8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
      qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

Ant. 3 In circúiti pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In circúiti pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.

LECTIO BREVIS

Sap 1, 13-14a.15
Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum; creávit enim, ut essent ómnia. Iustítia enim est immortális.


V. In médio umbræ mortis non timébo mala.
R. Quóniam tu, Dómine, mecum es.

ORATIO

Orémus:

Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum extóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)