lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 augustus 2015
XXII DOMINICA PER ANNUM

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Ant. 2 In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)

I

2 Notus in Iudǽa Deus, *
      in Israel magnum nomen eius.

3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
      et habitátio eius in Sion.

4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
      scutum, gládium et bellum. –

5 Illúminans tu, Mirábilis, *
      a móntibus direptiónis.

6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
      dormiérunt somnum suum, *
      et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
      dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Ant. 3 Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

II

8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
      Ex tunc ira tua.

9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
       terra trémuit et quiévit,

10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
       ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –

11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
       et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
       omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
       terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 26
Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus.


V. Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
R. Iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.

ORATIO

Orémus:

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)