lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 maius 2017
Pro O.P.: B. Columbæ de Rieti, virginis


Die 2 februarii anno 1467 Reate, in Italia, orta est Angiolella Guadagnoli. Adhuc adulescens Christi passionem fervide colens aspero cilicio utebatur. Sororum de Pænitentia habitu induto Reate, exempla Senensis virginis Catharinæ imitari satagens, amabilis et actuosa ad pauperes, infirmos ac morientes adfuit, immo reos quoque et capite plectendos. Perusiam, a factionibus divisam, contendit ibique in monasterio a se fundato Sororum regularium se recepit atque ad pacem promovendam tantum inde adlaboravit ut « Columba pacis » cognominaretur. Antequam moreretur, ætatis suæ anno trigesimo quinto, die Ascensionis, 20 maii 1501, magistratus convocavit qui monasterium aedificandum curaverant eosque adhortata est ad fratres diligendos ut Patre communi digni essent, quóniam odium iram Dei accendit et lacrimæ vi oppressorum condemnant potentes. Urbanus VIII cultum ei prǽstitum confirmavit, die 25 februarii 1627.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Veníte, servi, súpplices,
et mente et ore extóllite
dignis beátum láudibus
nomen Dei cum cántico.

Hoc namque tempus illud est,
quo sæculórum iúdicem
iniústa morti trádidit
mortálium senténtia.

Et nos amóre débito,
timóre iusto súbditi,
advérsus omnes ímpetus
quos sævus hostis íncutit,

Unum rogémus et Patrem
Deum regémque Fílium
simúlque Sanctum Spíritum,
in Trinitáte Dóminum. Amen.

PSALMODIA

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi

Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)

1 Ad te levávi óculos meos, *
      qui hábitas in cælis. –

2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
      sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
   ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
      donec misereátur nostri. –

3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
      quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
      derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini

Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)

1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2     nisi quia Dóminus erat in nobis, *
      cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
      cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
      torrens pertransísset ánimam nostram *
5     fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –

6 Benedíctus Dóminus; *
      qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
      de láqueo venántium:
   láqueus contrítus est, *
      et nos erépti sumus. –

8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
      qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO BREVIS

1 Cor 15, 20-22
Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium. Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum: Cáritas Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam, si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.sicut enim in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.


V. Gavísi sunt discípuli, allelúia.
R. Viso Dómino, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens ætérne Deus, qui nobis regeneratióne baptísmatis cæléstem vitam conférre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut, quos immortalitátis éfficis iustificándo capáces, usque ad plenitúdinem glóriæ, te moderánte, pervéniant. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)