lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 februarius 2020
SS. Pauli Miki et sociorum, martyrum


Paulus in Iaponia natus est annis 1564/1566. Societatem Iesu ingressus, apud cives magno cum fructu Evangelium prædicavit. Ingravescente persecutione contra catholicos, una cum viginti quinque aliis comprehensus est. Aspera ludibria perpessi, tandem in urbem Nagasaki deducti, cruci affixi sunt anno 1597, pridie huius diei.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX (Res)

153 Vide humiliatiónem meam et éripe me, *
         quia legem tuam non sum oblítus.

154 Iúdica causam meam et rédime me; *
         propter elóquium tuum vivífica me. –

155 Longe a peccatóribus salus, *
         quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
         secúndum iudícia tua vivífica me. –

157 Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *
         a testimóniis tuis non declinávi.

158 Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *
         quia elóquia tua non custodiérunt. –

159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
         secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

160 Princípium verbórum tuórum véritas, *
         in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia

Ecclésia loquitur de iis quæ tolerat. (S. Augustinus)

1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      dicat nunc Israel,

2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      étenim non potuérunt advérsum me.

3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
      prolongavérunt sulcos suos.

4 Dóminus autem iustus *
      concídit cervíces peccatórum. –

5 Confundántur et convertántur retrórsum *
      omnes, qui odérunt Sion.

6 Fiant sicut fenum tectórum *
      quod, priúsquam evellátur, exáruit;

7 de quo non implévit manum suam, qui metit, *
      et sinum suum, qui manípulos cólligit.

8 Et non dixérunt, qui præteríbant: †
      „Benedíctio Dómini super vos, *
      benedícimus vobis in nómine Dómini.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

LECTIO BREVIS

Sap 1, 1-2
Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quǽrite illum, quóniam invenítur ab his, qui non tentant illum, se autem maniféstat eis, qui fidem habent in illum.


V. Spera in Dómino et fac bonitátem.
R. Et inhabitábis terram et pascéris in fide.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)