lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 augustus 2021
Pro O.P.: S. Hyacinthi de Polonia, presbyteri


Sæculo XII exeunte Jacko [Iacobus], sæculo xiv Hyacinthus appellatus, in loco Camiensi dioecesis Breslaviensis [Kamień] ortum habuit. Canonicus ecclesise Cracoviensis, anno 1220 Ordinem amplexus est Romæ. Anno 1221 sanctus Dominicus eum designavit cum fratre Henrico de Moravia ut Ordinem in Polonia propagaret. Iam ab anno 1222 Cracoviæ institutus est conventus prædicatorum. Anno 1225 Gerardus Breslaviensis, primus Provincialis Poloniæ, fratres Cracovienses per quinque itinera dispersit. Iacko conventum fundavit Dantisci [Gdańsk] in Pomerania, postea Chinelli [Kiel] ubi vixit ab anno 1229 ad annum 1233, morum candore et filiali pietate erga Domini Matrem præstans. Multum adlaboravit inter orthodoxos atque catholicos illius regionis et urbem dereliquit paulo antequam fratres a principe Vladimiro Rurikovič eiecti essent. Hæc inter itinera miraculum illud memoratur quod flumen Vistulam, expansis super aquas palliis, siccis vestigiis traiecit una cum sociis qui ferebant Eucharistiam ac Virginis simulacrum. Obiit in conventu Cracoviensi die 15 augusti 1257. A Clemente VII anno 1527 inter beatos fuit relatus et a Clemente VIII die 17 aprilis 1594 in sanctorum catalogum adscriptus.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.

Psalmus 118 (119), 137-144
XVIII (Sade)

137 Iustus es, Dómine, *
         et rectum iudícium tuum.

138 Mandásti in iustítia testimónia tua *
         et in veritáte nimis. –

139 Consúmpsit me zelus meus, *
         quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

140 Ignítum elóquium tuum veheménter, *
         et servus tuus diléxit illud. –

141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
         mandáta tua non sum oblítus.

142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
         et lex tua véritas. –

143 Tribulátio et angústia invenérunt me; *
         præcépta tua delectátio mea est.

144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
         intelléctum da mihi, et vivam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.

Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)

I

2 Dómine, Deus salútis meæ, *
      in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
      inclína aurem tuam ad precem meam. –

4 Quia repléta est malis ánima mea, *
      et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
      factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
      sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   quorum non es memor ámplius, *
      et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –

7 Posuísti me in lacu inferióri, *
      in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
      et omnes fluctus tuos induxísti super me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.

II

9 Longe fecísti notos meos a me, *
       posuísti me abominatiónem eis;
    conclúsus sum et non egrédiar. *
10    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
    Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
       expándi ad te manus meas.

11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
       aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
       et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
       et iustítia tua in terra obliviónis? –

14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
       et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
       abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
       portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
       et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
       circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
       et noti mei sunt ténebræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.

LECTIO BREVIS

Deut 30, 11. 14
Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est neque procul pósitum. Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut fácias illum.


V. Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine.
R. Et lumen sémitis meis.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui Petro salvíficum tuum super gentes consílium revelásti, éffice benígnus, ut ópera nostra tibi grata reddántur, ac tuo dilectiónis salutísque propósito te donánte desérviant. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)