Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
S. Ioannis, apostoli et evangelistæ, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
9 In quo mundábit adulescéntior viam suam? *
In custodiéndo sermónes tuos.
10 In toto corde meo exquisívi te, *
ne erráre me fácias a præcéptis tuis. –
11 In corde meo abscóndi elóquia tua, *
ut non peccem tibi.
12 Benedíctus es, Dómine; *
doce me iustificatiónes tuas. –
13 In lábiis meis *
numerávi ómnia iudícia oris tui.
14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum *
sicut in ómnibus divítiis. –
15 In mandátis tuis exercébor *
et considerábo vias tuas.
16 In iustificatiónibus tuis delectábor, *
non oblivíscar sermónem tuum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
In diebus carnis suæ ... preces offerens et exauditus. (Hebr 5, 7)
1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *
inténde deprecatiónem meam.
Auribus pércipe oratiónem meam, *
non in lábiis dolósis.
2 De vultu tuo iudícium meum pródeat; *
óculi tui vídeant æquitátes. –
3 Proba cor meum et vísita nocte; †
igne me exámina, *
et non invénies in me iniquitátem.
4 Non transgréditur os meum ad ópera hóminum, *
propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti.
5 Rétine gressus meos in sémitis tuis, *
ut non moveántur vestígia mea. –
6 Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *
inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.
7 Mirífica misericórdias tuas, *
qui salvos facis ab insurgéntibus sperántes in déxtera tua.
8 Custódi me ut pupíllam óculi, †
sub umbra alárum tuárum prótege me *
9 a fácie impiórum, qui me afflixérunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, supplánta eum; *
éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,
14 a mórtuis manu tua, Dómine, *
a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.
De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *
saturéntur fílii et dimíttant relíquias párvulis suis.
15 Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *
satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, præsta, quǽsumus, ut quod ille nostris áuribus excellénter
infúdit, intellegéntiæ competéntis eruditióne capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)