lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iulius 2024
Per OP: B. Catharinæ Jarrige virginis


Natu minima post sex germanos, Catharina nata est in pago qui dicitur Doumis, in Alvernia, anno 1754. Adulescentiam domi et rure deguit, opus denticulatum (francogallico sermone “dentelles” nuncupatum) conficiens, nonnisi vernaculari sermone usa. Sexaginta fere annos in civitate quæ Mauriac nuncupatur indesinenter ad opera misericordiæ incubuit pro pauperibus, ægrotis, orphanis, captivis atque in rudibus catechizandis. In tumultibus qui conversionem rei publicæ Francogallicæ notaverunt (1789-1799) multos adiuvit presbyteros qui Constitutioni civili de clero non adhæserunt: ipsa enim in agro Mauriacensi (Cantal) eis refugium et cibum subministrabat eademque panem et vinum pro sacrificio eucharistico; noctu eos, in silvis propter flumen quod Auze appellatur latitantes, ad familias deducebat ubi sacramenta administrandi opus esset. Magno animo et ingenio prǽdita, pericula vitabat, artificia inveniebat, discrimina suscipiebat. Anno 1794 iudicium pertulit et in carcerem inclusa est, sed cito liberata est tumultuante plebe: ceterum mortem spernebat, dicens se in patibulo saltationem facturam esse quæ “carmagnole” dicitur, quippe quæannis iuventutis ipsa doctissima fuisset in saltatione illa rustica facienda quæ vulgo “bourrée” appellabatur. In Tertium Ordinem prædicatorum recepta, sanctam Catharinam Senensem imitata est præcipue vehementi amore erga Eucharistiam ac pro eius ministros defendendos qui vexabantur, eademque in confessione fidei atque Ecclesiæ amore impavida perseveravit. Obiit die 4 iulii 1836 atque in Mauriacensi Ecclésia matrice sepulta est. Ioannes Paulus II inter Beatos eam adscripsit die 24 novembris 1996.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui hábitas in cælis, miserére nobis.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi

Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)

1 Ad te levávi óculos meos, *
      qui hábitas in cælis. –

2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
      sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
   ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
      donec misereátur nostri. –

3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
      quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
      derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui hábitas in cælis, miserére nobis.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini

Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)

1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2     nisi quia Dóminus erat in nobis, *
      cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
      cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
      torrens pertransísset ánimam nostram *
5     fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –

6 Benedíctus Dóminus; *
      qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
      de láqueo venántium:
   láqueus contrítus est, *
      et nos erépti sumus. –

8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
      qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

Ant. 3 In circúiti pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In circúiti pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.

LECTIO BREVIS

Am 5, 8
Qui facit stellas Plíadis et Oriónem, et convértit in mane ténebras, et diem in noctem obscúrat; qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ, Dóminus nomen eius.


V. Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius.
R. Poténtia et decor in sanctuário eius.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)