lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 aprilis 2014
Sabbato infra Octavam Paschæ

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, allelúia.

Psalmus 118 (119), 33-40
V (He)

33 Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, *
      et servábo eam semper.

34 Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam *
      et custódiam illam in toto corde meo. –

35 Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, *
      quia ipsam vólui.

36 Inclína cor meum in testimónia tua *
      et non in avarítiam. –

37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; *
      in via tua vivífica me.

38 Súscita servo tuo elóquium tuum, *
      quod est ad timórem tuum. –

39 Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, *
      quia iudícia tua iucúnda.

40 Ecce concupívi mandáta tua; *
      in iustítia tua vivífica me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 95 (96)
Dominus rex et iudex omnis terræ

I

Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
      annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
      in ómnibus pópulis mirabília eius. –

4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
      Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
      poténtia et decor in sanctuário eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

7  Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
       afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8      afférte Dómino glóriam nóminis eius.
    Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9      adoráte Dóminum in splendóre sancto.
    Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10    dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
    Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
       sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
       Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
       quóniam venit iudicáre terram.
    Iudicábit orbem terræ in iustítia *
       et pópulos in veritáte sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Cor 5, 14-15
Cáritas Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam, si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.


V. Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.
R. Exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui credéntes in te pópulos grátiæ tuæ largitáte multíplicas, ad electiónem tuam propítius intuére, ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti, beáta fácias immortalitáte vestíri. per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)