lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 februarius 2013
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. I
Hebdomada I

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

Psalmus 118 (119), 1-8
I (Aleph)
Meditatio verbi Domini in lege

Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus. (1 Io 5, 3)

1 Beáti immaculáti in via, *
      qui ámbulant in lege Dómini.
2 Beáti, qui servant testimónia eius, *
      in toto corde exquírunt eum. –

3 Non enim operáti sunt iniquitátem, *
      in viis eius ambulavérunt.
4 Tu mandásti *
      mandáta tua custodíri nimis. –

5 Utinam dirigántur viæ meæ *
      ad custodiéndas iustificatiónes tuas!
6 Tunc non confúndar, *
      cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis. –

7 Confitébor tibi in directióne cordis, *
      in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.
8 Iustificatiónes tuas custódiam, *
      non me derelínquas usquequáque.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 12 (13)
Lamentatio iusti Domino fidentis

Deus spei repleat vos omni gaudio. (Rom 15, 13)

2 Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? *
      Usquequo avértes fáciem tuam a me?

3 Usquequo ponam consília in ánima mea, †
      dolórem in corde meo per diem? *
      Usquequo exaltábitur inimícus meus super me? –

4 Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus. *
      Illúmina óculos meos, ne quando obdórmiam in morte,

5 ne quando dicat inimícus meus: †
      "Præválui advérsus eum!"; *
      neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero. –

6 Ego autem in misericórdia tua sperávi. †
      Exsultábit cor meum in salutári tuo, *
      cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 13 (14)
Impiorum stultitia

Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. (Rom 5, 20)

1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
      Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
      non est qui fáciat bonum.

2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
      ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum. –

3 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
      non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

4 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
      qui dévorant plebem meam sicut escam panis? –

5 Dóminum non invocavérunt, †
      illic trepidavérunt timóre, *
      quóniam Deus cum generatióne iusta est.

6 Vos consílium ínopis confundétis, *
      Dóminus autem spes eius est.

7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
      Cum convérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, *
      exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

LECTIO BREVIS

Is 58, 1-2a
Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit.


V. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
R. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

ORATIO

Orémus:

Réspice, Dómine, famíliam tuam, et præsta, ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se corporálium moderatióne castígat. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)