lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 iunius 2017
D.N.I.C. summi et æterni Sacerdotis

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi, in ædificatiónem Córporis eius, quod est Ecclésia.

Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)

17 Bénefac servo tuo, et vivam *
      et custódiam sermónem tuum.

18 Revéla óculos meos, *
      et considerábo mirabília de lege tua. –

19 Incola ego sum in terra, *
      non abscóndas a me præcépta tua.

20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
      in omni témpore. –

21 Increpásti supérbos; *
      maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
      quia testimónia tua servávi. –

23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
      servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

24 Nam et testimónia tua delectátio mea, *
      et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis

Spes non confundit. (Rom 5, 5)

I

1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
2     Deus meus, in te confído: non erubéscam.
   Neque exsúltent super me inimíci mei, *

3     étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 Confundántur infidéliter agéntes *
      propter vanitátem. –

4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
      et sémitas tuas édoce me.

5 Dírige me in veritáte tua et doce me, †
      quia tu es Deus salútis meæ, *
      et te sustínui tota die. –

6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
      et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.

7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; †
      secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
      propter bonitátem tuam, Dómine. –

8 Dulcis et rectus Dóminus, *
      propter hoc peccatóres viam docébit;

9 díriget mansuétos in iudício, *
      docébit mites vias suas. –

10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
       custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: *
      multum est enim.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

12 Quis est homo, qui timet Dóminum? *
       Docébit eum viam, quam éligat.

13 ánima eius in bonis demorábitur, *
      et semen eius hereditábit terram. –

14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
       ut testaméntum suum maniféstet illis.

15 Oculi mei semper ad Dóminum, *
      quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. –

16 Réspice in me et miserére mei, *
       quia únicus et pauper sum ego.

17 Diláta angústias cordis mei *
       et de necessitátibus meis érue me. –

18 Vide humilitátem meam et labórem meum *
       et dimítte univérsa delícta mea.

19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
       et ódio crudéli odérunt me. –

20 Custódi ánimam meam et érue me; *
       non erubéscam, quóniam sperávi in te.

21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
      quia sustínui te. –

22 Líbera, Deus, Israel *
       ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi, in ædificatiónem Córporis eius, quod est Ecclésia.

LECTIO BREVIS

1 Pet 2, 9-10
Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.


V. Pax Christi exsúltet in córdibus vestris.
R. In qua et vocáti estis in uno córpore.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere sacerdótem, præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)