lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 martius 2018
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX (Res)

153 Vide humiliatiónem meam et éripe me, *
         quia legem tuam non sum oblítus.

154 Iúdica causam meam et rédime me; *
         propter elóquium tuum vivífica me. –

155 Longe a peccatóribus salus, *
         quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
         secúndum iudícia tua vivífica me. –

157 Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *
         a testimóniis tuis non declinávi.

158 Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *
         quia elóquia tua non custodiérunt. –

159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
         secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

160 Princípium verbórum tuórum véritas, *
         in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia

Ecclésia loquitur de iis quæ tolerat. (S. Augustinus)

1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      dicat nunc Israel,

2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      étenim non potuérunt advérsum me.

3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
      prolongavérunt sulcos suos.

4 Dóminus autem iustus *
      concídit cervíces peccatórum. –

5 Confundántur et convertántur retrórsum *
      omnes, qui odérunt Sion.

6 Fiant sicut fenum tectórum *
      quod, priúsquam evellátur, exáruit;

7 de quo non implévit manum suam, qui metit, *
      et sinum suum, qui manípulos cólligit.

8 Et non dixérunt, qui præteríbant: †
      „Benedíctio Dómini super vos, *
      benedícimus vobis in nómine Dómini.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

LECTIO BREVIS

Hebr 10, 35-36
Nolíte abícere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem; patiéntia enim vobis necessária est, ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem.


V. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
R. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

ORATIO

Orémus:

Cleméntiam tuam, Dómine, súpplici voto depóscimus, ut nos fámulos tuos, pæniténtia emendátos et bonis opéribus erudítos, in mandátis tuis fácias perseveráre sincéros, et ad paschália festa perveníre illǽsos. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)