Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
p>Per crucem, Christe, quǽsumus,
ad vitæ transfer prǽmium
quos ligni fixus stípite
dignátus es redímere.
Tuæ legis artículus
vetus cassat chirógraphum;
antíqua perit sérvitus,
vera libértas rédditur.
Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.
PSALMODIA
Ant. In pace factus est locus eius, et in Sion habitátio eius.
1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
quem timébo?
Dóminus protéctor vitæ meæ, *
a quo trepidábo?
2 Dum apprópiant super me nocéntes, *
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei, *
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. –
3 Si consístant advérsum me castra, *
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me prœlium, *
in hoc ego sperábo. –
4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini *
et vísitem templum eius. –
5 Quóniam occultábit me in tentório suo, *
in die malórum.
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
in petra exaltábit me.
6 Et nunc exaltátur caput meum *
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, *
cantábo et psalmum dicam Dómino.
7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, *
miserére mei et exáudi me.
8 De te dixit cor meum: †
"Exquírite fáciem meam!". *
Fáciem tuam, Dómine, exquíram. –
9 Ne avértas fáciem tuam a me, *
ne declínes in ira a servo tuo.
Adiútor meus es tu, ne me reícias *
neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *
Dóminus autem assúmpsit me. –
11 Osténde mihi, Dómine, viam tuam *
et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos. –
12 Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; †
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui *
et qui violéntiam spirant. –
13 Credo vidére bona Dómini *
in terra vivéntium.
14 Exspécta Dóminum, viríliter age, *
et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit. (Cassiodorus)
2 Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, *
nec delectásti inimícos meos super me.
3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, *
et sanásti me.
4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, *
vivificásti me, ut non descénderem in lacum. –
5 Psállite Dómino, sancti eius, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius,
6 quóniam ad moméntum indignátio eius *
et per vitam volúntas eius.
Ad vésperum demorátur fletus, *
ad matutínum lætítia. –
7 Ego autem dixi in securitáte mea: *
"Non movébor in ætérnum."
8 Dómine, in voluntáte tua *
præstitísti decóri meo virtútem;
avertísti fáciem tuam a me, *
et factus sum conturbátus.
9 Ad te, Dómine, clamábam *
et ad Deum meum deprecábar. –
10 Quæ utílitas in sánguine meo, *
dum descéndo in corruptiónem?
Numquid confitébitur tibi pulvis *
aut annuntiábit veritátem tuam? –
11 Audívit Dóminus et misértus est mei, *
Dóminus factus est adiútor meus. –
12 Convertísti planctum meum in choros mihi, *
conscidísti saccum meum et accinxísti me lætítia,
13 ut cantet tibi glória mea et non táceat. *
Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
2 Notus in Iudǽa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum. –
5 Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –
11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In pace factus est locus eius, et in Sion habitátio eius.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, cuius Unigénitus ad inferióra terræ descéndit, unde et gloriósus ascéndit,
concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, ipso resurgénte,
ad vitam profíciant sempitérnam. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)