lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 december 2022
IV DOMINICA Adventus

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)

I

2 Notus in Iudǽa Deus, *
      in Israel magnum nomen eius.

3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
      et habitátio eius in Sion.

4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
      scutum, gládium et bellum. –

5 Illúminans tu, Mirábilis, *
      a móntibus direptiónis.

6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
      dormiérunt somnum suum, *
      et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
      dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
      Ex tunc ira tua.

9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
       terra trémuit et quiévit,

10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
       ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –

11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
       et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
       omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
       terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

LECTIO BREVIS

Cf. 2 Th 1, 6. 7. 10
Iustum est apud Deum retribúere vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Iesu de cælo cum ángelis virtútis eius, cum vénerit glorificári in sanctis suis et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt.


V. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R. Reláxa facínora plebi tuæ.

ORATIO

Orémus:

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)