lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 februarius 2024
PER ANNUM, hebd. VI
Hebdomada II

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.

Psalmus 118 (119), 49-56
VII (Zain)

49 Memor esto verbi tui servo tuo, *
      in quo mihi spem dedísti.

50 Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
    quia elóquium tuum vivificávit me. –

51 Supérbi derisérunt me veheménter; *
      a lege autem tua non declinávi.

52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, *
      et consolátus sum. –

53 Indignátio ténuit me *
      propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.

54 Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
      in loco peregrinatiónis meæ. –

55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
    et custódiam legem tuam.

56 Hoc factum est mihi, *
      quia mandáta tua servávi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.

Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.

Psalmus 52 (53)
Impiorum stultitia

Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. (Rom 3, 23)

1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
2    Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
      non est qui fáciat bonum.

3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
      ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum. –

4 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
      non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

5 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
      qui dévorant plebem meam ut cibum panis? –

   Deum non invocavérunt; *
6     illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
   Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant *
      confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.

7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
      Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
      exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.

Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.

Psalmus 53 (54), 3-6. 8-9
Imploratio auxilii

Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur. (Cassiodorus)

3 Deus, in nómine tuo salvum me fac *
      et in virtúte tua iúdica me.

4 Deus, exáudi oratiónem meam, *
      áuribus pércipe verba oris mei! –

5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
      et fortes quæsiérunt ánimam meam *
      et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

6 Ecce enim Deus ádiuvat me, *
      et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. –

8 Voluntárie sacrificábo tibi, *
      confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;

9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
      et super inimícos meos despéxit óculus meus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.

LECTIO BREVIS

1 Cor 12, 24b. 25-26
Deus temperávit corpus, ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra. Et sive pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra; sive glorificátur unum membrum, congáudent ómnia membra.


V. Dómine Deus noster, cóngrega nos de natiónibus.
R. Ut confiteámur nómini sancto tuo.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui Cornélio centurióni ángelum tuum misísti, ut viam ei salútis osténderet, da nobis, quǽsumus, in salvatiónem ómnium libéntius operári, ut una cum eis, in Ecclésia tua, ad te perveníre possímus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)