lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 februarius 2025
In Præsentatione Domini



AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

Vel:

Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui mandúcat ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui mandúcat ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

Ant. 2 Véniet Dóminus, glorificári et admirábilis fíeri in sanctis suis, allelúia.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)

I

2 Notus in Iudǽa Deus, *
      in Israel magnum nomen eius.

3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
      et habitátio eius in Sion.

4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
      scutum, gládium et bellum. –

5 Illúminans tu, Mirábilis, *
      a móntibus direptiónis.

6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
      dormiérunt somnum suum, *
      et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
      dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Véniet Dóminus, glorificári et admirábilis fíeri in sanctis suis, allelúia.

Ant. 3 Vovéte, et múnera afférte Dómino Deo vestro, allelúia.

II

8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
      Ex tunc ira tua.

9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
       terra trémuit et quiévit,

10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
       ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –

11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
       et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
       omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
       terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vovéte, et múnera afférte Dómino Deo vestro, allelúia.

LECTIO BREVIS

Is 12,5-6
Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; notum sit hoc in univérsa terra. Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israel.


V. Misericórdia et véritas obviavérunt sibi.
RS. Iustítia et pax osculátæ sunt.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)