lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 december 2016
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sǽculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quǽsumus,
ventúre iudex sǽculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

II

13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
      Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *
      et servórum suórum miserébitur. –

15 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
      ópera mánuum hóminum:
16 os habent et non loquéntur; *
      óculos habent et non vidébunt;
17 aures habent et non áudient; *
      neque enim est spíritus in ore ipsórum.
18 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
      et omnes, qui confídunt in eis. –

19 Domus Israel, benedícite Dómino; *
      domus Aaron, benedícite Dómino;
20 domus Levi, benedícite Dómino; *
      qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. –

21 Benedíctus Dóminus ex Sion, *
      qui hábitat in Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

2 Petr 3, 8b-9
Unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dóminus promissiónem, sicut quidam tarditátem exístimant, sed patiénter agit in vos nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti.

RESPONSORIUM BREVE
V. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
R. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
V. Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
R. Dómine Deus virtútum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Hoc est testimónium quod perhíbuit Ioánnes: Qui post me venit, ante me factus est.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Hoc est testimónium quod perhíbuit Ioánnes: Qui post me venit, ante me factus est.

PRECES
Pastórem et epíscopum animárum nostrárum Christum fidénter invocémus:
     Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua.

Bone Pastor gregis Dei,
veni ad hómines cunctos in tuam Ecclésiam adunándos.
Súbveni, Dómine, peregrinántis tui pópuli pastóribus,
ut gregem tuum sédulo pascant donec vénias.
Elige ex nobis præcónes verbi tui,
ut Evangélium tuum annúntient usque ad extrémum terræ.
Miserére ómnium qui labórant et defíciunt in via,
fac ut amícum invéniant, qui sibi subvéniat.
Osténde glóriam tuam in páscuis cæléstibus,
eis qui vocem tuam in hoc sǽculo audiérunt.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Prævéniat nos, omnípotens Deus, tua grátia semper atque subsequátur, ut, qui advéntum Unigéniti tui summo cordis desidério sustinémus, et præséntis vitæ subsídia et futúræ páriter consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)