lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 iunius 2019
PER ANNUM, hebd. XI
Hebdomada III

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Tellúris ingens cónditor,
mundi solum qui éruens,
pulsis aquæ moléstiis,
terram dedísti immóbilem.

Ut germen aptum próferens,
fulvis decóra flóribus,
fecúnda fructu sísteret
pastúmque gratum rédderet:

Mentis perústæ vúlnera
munda viróre grátiæ,
ut facta fletu díluat
motúsque pravos átterat.

Iussis tuis obtémperet,
nullis malis appróximet,
bonis repléri gáudeat
et mortis actum nésciat.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus in circúitu pópuli sui.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus in circúitu pópuli sui.

Ant. 2 Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 9-12
Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono; caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes.

RESPONSORIUM BREVE
V. In ætérnum, Dómine, * pérmanet verbum tuum.
R. In ætérnum, Dómine, * pérmanet verbum tuum.
V. In sǽculum sǽculi véritas tua.
R. Pérmanet verbum tuum.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. In ætérnum, Dómine, * pérmanet verbum tuum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Exsúltet spíritus meus in Dómino Deo, salutári meo.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Exsúltet spíritus meus in Dómino Deo, salutári meo.

PRECES
Deus pópulum suum in spe constítuit. Quare cum lætítia acclamémus:
     Tu es spes pópuli tui, Dómine.

Grátias ágimus tibi, Dómine, quod per ómnia dívites in Christo facti sumus,
in omni verbo et in omni sciéntia.
Deus, in cuius manu sunt corda poténtium, rei públicæ moderatóribus régimen sapiéntia tua concéde,
ut haustis de tuo fonte consíliis, tibi corde et ópere pláceant.
Tu, qui artes coléntibus præstas ut splendórem tuum suo ingénio maniféstent,
mundum per eórum ópera cum spe gaudióque illústra.
Qui non páteris nos tentári supra id quod póssumus,
débiles róbora, érige lapsos.
Qui per Fílium tuum promisísti hómines ad vitam in die novíssimo surrectúros,
córpore iam exútos ne obliviscáris in perpétuum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Ascéndat ad cleméntiam tuam nostra, Dómine, orátio vespertína, et descéndat super nos benedíctio tua, ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi esse mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)