lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 iunius 2020
Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris, memoria

AD VESPERAS


Beatæ Mariæ Virgini tributus est titulus Matris Ecclesiæ, cum ipsa genuisset Christum, Ecclesiæ Caput, et redemptorum facta esset Mater antequam Filius in cruce emisisset spiritum. Beatus Paulus papa VI eandem appellationem sollemniter confirmavit in allocutione ad Patres Concilii Vaticani II, die 21 novembris 1964 habita atque statuit ut «suavissimo hoc nomine iam nunc universus christianus populus magis adhuc honorem Deiparæ» tribueret.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Virgo, mater Ecclésiæ,
ætérna porta glóriæ,
esto nobis refúgium
apud Patrem et Fílium.

Gloriósa Dei mater,
cuius Natus est ac pater,
ora pro nobis ómnibus,
qui memóriam ágimus.

Stella maris, lux refúlgens,
stirps regális, sancta parens,
roga Patrem et Fílium
ut det nobis Paráclitum.

Virgo clemens, virgo pia,
virgo dulcis, o María,
exáudi preces ómnium
ad te pie clamántium.

Funde preces tuo Nato,
crucifíxo, vulneráto,
pro nobis et flagelláto,
spinis puncto, felle potáto.

Alma mater summi regis,
lux et porta celsi cæli,
inclína te misérrimis
geméntibus cum lácrimis.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ. Amen.

Vel:

Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cæli porta.

Sumens illud «Ave»
Gabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos
mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum
semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto
honor, tribus unus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Psalmus 10 (11)
Dominus fiducia iusti

Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quóniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6)

1 In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: *
      «Tránsmigra in montem sicut passer? –

2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, †
      paravérunt sagíttas suas super nervum, *
      ut sagíttent in obscúro rectos corde.
3 Quando fundaménta evertúntur, *
      iustus quid fáciat?». –

4 Dóminus in templo sancto suo, *
      Dóminus, in cælo sedes eius.
   Oculi eius in páuperem respíciunt, *
      pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
5 Dóminus intérrogat iustum et ímpium; *
      qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.
6 Pluet super peccatóres carbónes; *
      ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum. –

7 Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, *
      recti vidébunt vultum eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)

1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
      Quis requiéscet in monte sancto tuo?

2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
      qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
      nec fecit próximo suo malum *
      et oppróbrium non íntulit próximo suo. –

4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
      timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
      qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
      et múnera super innocéntem non accépit.

   Qui facit hæc, *
      non movébitur in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

LECTIO BREVIS

Col 1, 9b-12a
Impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli, ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio.

RESPONSORIUM BREVE
V. Sana ánimam meam, * quia peccávi tibi.
R. Sana ánimam meam, * quia peccávi tibi.
V. Ego dixi: Dómine, miserére mei.
R. Quia peccávi tibi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sana ánimam meam, * quia peccávi tibi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.

PRECES
Deus cum pópulo suo pactum íniit sempitérnum, neque désinit illi benefácere. ídeo ei grátias agámus et fidénti ánimo nostram ad eum dirigámus oratiónem:
     Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
et bénedic hereditáti tuæ.
Cóngrega in unum christiáno nómine decorátos,
ut credat mundus in Christum, quem misísti.
Grátiam tuam ómnibus amícis nostris confer et notis,
bonúmque Christi odórem fac ut ipsi diffúndant.
Amórem tuum agonizántibus manifésta,
da ut salútem tuam eórum óculi vídeant.
Erga defúnctos misericórditer age,
ággrega eos quiescéntibus in Christo.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)