lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 november 2017
Omnium sanctorum, sollemnitas

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Christe, redémptor ómnium,
consérva tuos fámulos,
beátæ semper Vírginis
placátus sanctis précibus.

Beáta quoque ágmina
cæléstium spirítuum,
prætérita, præséntia,
futúra mala péllite.

Vates ætérni iúdicis
apostolíque Dómini,
supplíciter expóscimus
salvári vestris précibus.

Mártyres Dei íncliti
confessorésque lúcidi,
vestris oratiónibus
nos ferte in cæléstibus.

Chori sanctárum vírginum
monachorúmque ómnium,
simul cum sanctis ómnibus
consórtes Christi fácite.

Sit Trinitáti glória,
vestrásque voces iúngite
ut illi laudes débitas
persolvámus alácriter. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Vidi turbam magnam quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, stantes ante thronum.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Vidi turbam magnam quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, stantes ante thronum.

Ant. 2 Deus tentávit illos et invénit eos dignos se; ídeo accípient regnum decóris de manu Dómini.

Psalmus 115 (116B), 10-19
Gratiarum actio in templo

Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)

10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
      „Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
      „Omnis homo mendax.“ –

12 Quid retríbuam Dómino *
      pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
      et nomen Dómini invocábo. –

14 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
      mors sanctórum eius. –

16 O Dómine, ego servus tuus, *
      ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
    Dirupísti víncula mea: †
17    tibi sacrificábo hóstiam laudis *
      et nomen Dómini invocábo. –

18 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
      in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus tentávit illos et invénit eos dignos se; ídeo accípient regnum decóris de manu Dómini.

Ant. 3 Redemísti nos, Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Redemísti nos, Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.

LECTIO BREVIS

2 Cor 6, 16b; 7, 1
Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. Has ígitur habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.

RESPONSORIUM BREVE
V. Sancti et iusti, * in Dómino gaudéte.
R. Sancti et iusti, * in Dómino gaudéte.
V. Vos elégit Deus in hereditátem sibi.
R. In Dómino gaudéte.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancti et iusti, * in Dómino gaudéte.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. O quam gloriósum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti; amícti stolis albis sequúntur Agnum quocúmque íerit.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O quam gloriósum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti; amícti stolis albis sequúntur Agnum quocúmque íerit.

PRECES
Deum, corónam sanctórum ómnium, gaudénter deprecémur:
     Per intercessiónem sanctórum salva nos, Dómine.

Deus sapientíssime, qui Apóstolos per Christum fundaméntum Ecclésiæ constituísti,
serva fidéles tuos in eórum doctrína.
Qui martýribus fortitúdinem testimónii usque ad effusiónem sánguinis dedísti,
redde christiános testes fidéles Fílii tui.
Qui sanctis virgínibus donum insígne dedísti Christum vírginem imitándi,
iísdem concéde, ut virginitátem tibi consecrátam peculiáre signum cæléstium bonórum agnóscant.
Qui in sanctis ómnibus præséntiam, vultum et verbum tuum maniféstas,
tríbue fidélibus ut, eos coléndo, tibi propinquióres se esse séntiant.
Defúnctis concéde, ut cum beáta María Vírgine, beáto Ioseph et ómnibus sanctis perénniter hábitent,
atque per intercessiónem eórum idem cæléste consórtium nobis largíre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári, quǽsumus, ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)