lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sǽculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quǽsumus,
ventúre iudex sǽculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus in circúitu pópuli sui.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus in circúitu pópuli sui.

Ant. 2 Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

LECTIO BREVIS

Cf. 1 Cor 1, 7b-9
Exspectámus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi; qui confirmábit vos usque ad finem sine crímine in die Dómini nostri Iesu Christi. Fidélis Deus, per quem vocáti estis in communiónem Fílii eius.

RESPONSORIUM BREVE
V. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
R. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
V. Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
R. Dómine Deus virtútum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Antequam convenírent, invénta est María habens in útero de Spíritu Sancto, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Antequam convenírent, invénta est María habens in útero de Spíritu Sancto, allelúia.

PRECES
Verbum ætérnum per velámen carnis suæ osténdit viam novam et vivéntem ad cæléste sanctuárium. Humíliter ab eo petámus:
     Veni et salva nos, Dómine

Deus, in quo vívimus, movémur et sumus,
veni et revéla nobis quod sumus genus tuum.
Tu, qui non longe es ab unoquóque nostrum,
teípsum cítius osténde ómnibus quæréntibus te.
Pater páuperum et consolátor afllictórum,
da libertátem captívis et mæstis lætítiam.
Tu, qui mortem odísti, sed vitam díligis,
nos et omnes defúnctos ab ætérna morte líbera.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui novam creatúram per Unigénitum tuum nos esse fecísti, in ópera misericórdiæ tuæ propítius intuére, et in advéntu Fílii tui ab ómnibus nos máculis, vetustátis emúnda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)