lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 aprilis 2021
Pro O.P.: S. Agnetis de Montepulciano, virginis, memoria

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Magnæ dies lætítiæ:
venérunt Agni núptiæ,
et Agnes Agnum séquitur,
Sponsóque sponsa iúngitur.

Vox Angelórum cóncinit,
lætánte cætu súscipit
virgo beáta vírginem,
cæléstis Agni cómitem.

Signis corúscat váriis,
miris micat prodígiis,
confert salútem lánguidis,
vitámque reddit mórtuis.

Sit, Christe Rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia.

Ant. 2 Iam hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit: surge, amíca mea, et veni, allelúia.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iam hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit: surge, amíca mea, et veni, allelúia.

Ant. 3 Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, allelúia.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 15, 5-6
Deus patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Christum Iesum, ut unánimes uno ore glorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum, * allelúia, allelúia.
R. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum, * allelúia, allelúia.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram,
R. allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt, allelúia.

Vel, praesertim in cantu: Conscéndit Agnes hódie cæléstis regni sólium: stolam indúta glóriæ intrat in Sponsi thálamum, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt, allelúia.

Vel, praesertim in cantu: Conscéndit Agnes hódie cæléstis regni sólium: stolam indúta glóriæ intrat in Sponsi thálamum, allelúia.

PRECES

Christo, qui in grémio terræ commorátus, lumen novæ glóriæ vidit, læti clamémus:
     Rex glóriæ, audi nos.

Pro epíscopis, presbýteris et diacónibus, ut ministério cum sedulitáte fungántur,
et pópulum ad omne opus bonum parátum tibi prǽbeant, te rogámus, Dómine.
Pro doctóribus, qui Ecclésiæ tuæ sátagunt servíre,
ut corde puro veritátem tuam inquírant, te rogámus, Dómine.
Pro Ecclésiæ fidélibus, ut bonum certent fídei certámen,
et, cursum consummántes, prǽmia regni tui accípiant, te rogámus, Dómine.
Tu, qui in cruce chirógraphum damnatiónis nostræ fixísti et delésti,
víncula nostra solve nosque a ténebris líbera.
Tu qui, ad ínferos descéndens, portas eórum aperuísti,
fratres nostros defúnctos in regnum tuum admítte.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui sponsam tuam Agnétem miro decorásti oratiónis ardóre, concéde ut eius imitatióne, tibi méntibus semper inténti, copiósum pietátis fructum exínde cónsequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)