lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 maius 2024
Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris, memoria

AD VESPERAS


Beatæ Mariæ Virgini tributus est titulus Matris Ecclesiæ, cum ipsa genuisset Christum, Ecclesiæ Caput, et redemptorum facta esset Mater antequam Filius in cruce emisisset spiritum. Beatus Paulus papa VI eandem appellationem sollemniter confirmavit in allocutione ad Patres Concilii Vaticani II, die 21 novembris 1964 habita atque statuit ut «suavissimo hoc nomine iam nunc universus christianus populus magis adhuc honorem Deiparæ» tribueret.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Virgo, mater Ecclésiæ,
ætérna porta glóriæ,
esto nobis refúgium
apud Patrem et Fílium.

Gloriósa Dei mater,
cuius Natus est ac pater,
ora pro nobis ómnibus,
qui memóriam ágimus.

Stella maris, lux refúlgens,
stirps regális, sancta parens,
roga Patrem et Fílium
ut det nobis Paráclitum.

Virgo clemens, virgo pia,
virgo dulcis, o María,
exáudi preces ómnium
ad te pie clamántium.

Funde preces tuo Nato,
crucifíxo, vulneráto,
pro nobis et flagelláto,
spinis puncto, felle potáto.

Alma mater summi regis,
lux et porta celsi cæli,
inclína te misérrimis
geméntibus cum lácrimis.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ. Amen.

Vel:

Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cæli porta.

Sumens illud «Ave»
Gabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos
mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum
semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto
honor, tribus unus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Oculi nostri semper ad Dóminum, donec misereátur nostri.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi

Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)

1 Ad te levávi óculos meos, *
      qui hábitas in cælis. –

2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
      sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
   ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
      donec misereátur nostri. –

3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
      quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
      derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Oculi nostri semper ad Dóminum, donec misereátur nostri.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini

Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)

1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2     nisi quia Dóminus erat in nobis, *
      cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
      cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
      torrens pertransísset ánimam nostram *
5     fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –

6 Benedíctus Dóminus; *
      qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
      de láqueo venántium:
   láqueus contrítus est, *
      et nos erépti sumus. –

8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
      qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

LECTIO BREVIS

Iac 4, 11-12
Nolíte detráhere altérutrum, fratres; qui détrahit fratri aut qui iúdicat fratrem suum, détrahit legi et iúdicat legem; si autem iúdicas legem, non es factor legis sed iudex. Unus est legislátor et iudex, qui potest salváre et pérdere; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

RESPONSORIUM BREVE
V. Sana ánimam meam, * quia peccávi tibi.
R. Sana ánimam meam, * quia peccávi tibi.
V. Ego dixi: Dómine, miserére mei.
R. Quia peccávi tibi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sana ánimam meam, * quia peccávi tibi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.

PRECES
Christus omnes hómines ad salútem vult perdúcere. ídeo eum sincéro ánimi afféctu exorémus:
     Trahe ómnia ad te, Dómine.

Benedíctus es, Dómine, qui redemísti nos per pretiósum sánguinem tuum a servitúte peccáti;
libertátem glóriæ nobis tríbue filiórum.
Grátiam tuam concéde antístiti nostro N. et ómnibus Ecclésiæ epíscopis,
ut mystéria tua læto spíritus fervóre minístrent.
Da ómnibus, qui veritátem investígant, ut eam quæréndo invéniant,
et inveniéndo semper requírant.
Adésto, Dómine, órphanis, víduis et ómnibus derelíctis,
ut propínquum te séntiant tibíque magis adhǽreant.
Defúnctos fratres in cæléstem civitátem benígnus accípias,
in qua cum Patre et Spíritu Sancto eris ómnia in ómnibus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)