lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 martius 2028
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iesu, quadragenáriæ
dicátor abstinéntiæ,
qui ob salútem méntium
præcéperas ieiúnium,

Adésto nunc Ecclésiæ,
adésto pæniténtiæ,
qua supplicámus cérnui
peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina
tua remítte grátia
et a futúris ádhibe
custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis
compunctiónis áctibus,
tendámus ad paschália
digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea.

Psalmus 136 (137), 1-6
Super flumina Babylonis

Hanc corporalem populi captivitatem referre in exemplum spiritalis captivitatis oportet. (S. Hilarius)

1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, *
      cum recordarémur Sion.
2 In salícibus in médio eius *
      suspéndimus cítharas nostras. –

3 Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, *
      verba cantiónum
   et, qui affligébant nos, lætítiam: *
      „Cantáte nobis de cánticis Sion.“ –

4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini *
      in terra aliéna?
5 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, *
      oblivióni detur déxtera mea;
6 adhǽreat lingua mea fáucibus meis, *
      si non memínero tui,
   si non præposúero Ierúsalem *
      in cápite lætítiæ meæ.

     7  [Memor esto, Domine, adversus filios Edom *
         diei Ierusalem;
         qui dicebant: "Exinanite, exinanite *
         usque ad fundamentum in ea."
     8  Filia Babylonis devastans, †
         beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, *
         quam retribuisti nobis;
     9  beatus, qui tenebit *
         et allidet parvulos tuos ad petram.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea.

Ant. 2 In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Psalmus 137 (138)
Gratiarum actio

Reges terrae afferent gloriam suam et honorem in civitatem sanctam. (Cf. Ap 21, 24)

1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
      quóniam audísti verba oris mei.
   In conspéctu angelórum psallam tibi, *
2     adorábo ad templum sanctum tuum;
   et confitébor nómini tuo †
      propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, *
      quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum. –

3 In quacúmque die invocávero te, exáudi me; *
      multiplicábis in ánima mea virtútem.
4 Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, *
      quia audiérunt elóquia oris tui.
5 Et cantábunt vias Dómini, *
      quóniam magna est glória Dómini;
6 quóniam excélsus Dóminus, †
      et húmilem réspicit, *
      et supérbum a longe cognóscit. –

7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me; †
      et contra iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, *
      et salvum me fáciet déxtera tua.
8 Dóminus perfíciet pro me; †
      Dómine, misericórdia tua in sǽculum: *
      ópera mánuum tuárum ne despícias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Ant. 3 Dignus est Agnus qui occísus est accípere glóriam et honórem.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dignus est Agnus qui occísus est accípere glóriam et honórem.

LECTIO BREVIS

Iac 2, 14.17.18b
Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid póterit fides salváre eum? Fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa. Osténde mihi fidem tuam sine opéribus, et ego tibi osténdam ex opéribus meis fidem.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
V. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
R. Miserére mei.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Ecce sanus factus es; iam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Ecce sanus factus es; iam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.

PRECES
Dóminum Iesum, qui exaltátus in cruce ómnia ad se traxit, magnificémus et mente pia exorémus:
     Trahe ad te univérsa, Dómine.

Dómine, lux, quæ e mystério crucis tuæ emánat, áttrahat omnes,
ut te viam, veritátem et vitam agnóscant.
Da cunctis te sitiéntibus aquam vivam,
ne sítiant in ætérnum.
Doctrinárum et ártium cultóres illúmina,
ut hómines regno tuo effíciant aptióres.
Move omnes, qui ob peccáta et scándala a te discessérunt,
ut rédeant ad te et in dilectióne tua permáneant.
Omnes defúnctos nostros in cæléstes sedes admítte,
ut cum beáta María Vírgine sanctísque ómnibus collæténtur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Exercitátio veneránda sanctæ devotiónis, Dómine, tuórum fidélium corda dispónat, ut et dignis méntibus suscípiant paschále mystérium, et salvatiónis tuæ núntient præcónium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)