lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 iunius 2028
Ss. Corporis et Sanguinis Christi, sollemnitas

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi
córporis mystérium,
sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium
fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus
ex intácta Vírgine,
et in mundo conversátus,
sparso verbi sémine,
sui moras incolátus
miro clausit órdine.

In suprémæ nocte cenæ
recúmbens cum frátribus,
observáta lege plene
cibis in legálibus,
cibum turbæ duodénæ
se dat suis mánibus.

Verbum caro panem verum
verbo carnem éfficit,
fitque sanguis Christi merum,
et, si sensus déficit,
ad firmándum cor sincérum
sola fides súfficit.

Tantum ergo sacraméntum
venerémur cérnui,
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
præstet fides suppleméntum
sénsuum deféctui.

Genitóri Genitóque
laus et iubilátio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, panem et vinum óbtulit.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, panem et vinum óbtulit.

Ant. 2 Cálicem salutáris accípiam et sacrificábo hóstiam laudis.

Psalmus 115 (116B), 10-19
Gratiarum actio in templo

Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)

10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
      „Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
      „Omnis homo mendax.“ –

12 Quid retríbuam Dómino *
      pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
      et nomen Dómini invocábo. –

14 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
      mors sanctórum eius. –

16 O Dómine, ego servus tuus, *
      ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
    Dirupísti víncula mea: †
17    tibi sacrificábo hóstiam laudis *
      et nomen Dómini invocábo. –

18 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
      in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cálicem salutáris accípiam et sacrificábo hóstiam laudis.

Ant. 3 Tu es via, tu es véritas, tu es vita mundi, Dómine.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu es via, tu es véritas, tu es vita mundi, Dómine.

LECTIO BREVIS

1 Cor 11, 23-25
Ego accépi a Dómino, quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem et grátias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc fácite in meam commemoratiónem; simíliter et cálicem, postquam cenátum est, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine; hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.

RESPONSORIUM BREVE
V. Panem cæli dedit eis, * Allelúia, allelúia.
R. Panem cæli dedit eis, * Allelúia, allelúia.
V. Panem angelórum manducávit homo.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Panem cæli dedit eis, * Allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. O sacrum convívium, in quo Christus súmitur: recólitur memória passiónis eius, mens implétur grátia et futúræ glóriæ nobis pignus datur, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O sacrum convívium, in quo Christus súmitur: recólitur memória passiónis eius, mens implétur grátia et futúræ glóriæ nobis pignus datur, allelúia.

PRECES
Christus in cena, ad quam omnes invítat, corpus et sánguinem suum tradit pro mundi vita. Ipsum deprecémur:
     Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, Fili Dei vivi, qui eucharístiæ cenam in tui commemoratiónem fácere præcepísti,
Ecclésiam tuam fidéli dita mysteriórum celebratióne.
Christe, sacérdos Altíssimi únice, qui sacraménta tua offerénda sacerdótibus commisísti,
in mores eórum íngere, quæ in signis tríbuis celebráre.
Christe, manna de cælo, qui omnes de uno pane participántes unum éfficis corpus,
pacem et concórdiam ómnium in te credéntium réfove.
Christe, cæléstis médice, qui remédium immortalitátis et pignus resurrectiónis per tuum panem præbes,
ægrótis sanitátem et spem vivam peccatóribus redde.
Christe, rex ventúre, qui mystéria in mortem tuam annuntiándam donec veníres ut celebraréntur mandásti,
omnes, qui in te decessérunt, fac resurrectiónis tuæ partícipes.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, quǽsumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)