lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 october 2020
Pro O.P.: beátæ Mariæ Virginis a Rosario, sollemnitas

AD I VESPERAS


Hodierna festivitate Ordo noster cum universa Ecclésia celebrat mirabilia Dei erga genus humanum, devota contemplatione mysteriorum vitæ, passionis et resurrectionis Salvatoris nostri Iesu, cum Maria matre eius quae est « exemplar meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione» (LCO, n. 67, § II). Tanta beneficia, harmonice in unum collecta, per illud peculiare precandi genus recoluntur quod « Rosarii » titulo in usum venit, quodque in ambitu vitae et apostolatus ipsius Ordinis nostri initia et incrementa sumpsisse noscitur.
Beatus Humbertus de Romans († 1277) pro novitiis Ordinis « De modo orandi » agens (Opera II, 543) hæc singulariter tradit: « Primo novitius post Matutinas beátæ Virginis cogitet et revolvat cum ardore beneficia Dei: scilicet Incarnationis, Nativitatis, Passionis et huiusmodi generalia; ... et postea dicat Pater noster et Ave Maria. ... Post Completorium recolligat beneficia Dei, eo modo quo scripta sunt in principio istius "Modi orandi" ...; et poterit étiam addere Salve Regina, etc. cum aliis antiphonis et orationibus specialibus de Beata Virgine».
Inter fratres vero, qui magnam partem circa Rosarium habuerunt, prae aliis nominandus venit beatus Alanus de La Roche (1428-1478) in illius structura definienda atque in eiusdem diffusione promovenda. Item Confraternitates a fratribus nostris ubique propagatæ, inde ab illa prima Douai ab ipso Alano fundata (a. 1470) et ab alia percelebri a Iacobo Sprenger, 0P. Coloniæ erecta cum Apostolicæ Sedis approbatione (a. 1476). Item S. Pius V, Bulla Consueverunt Romani Pontifices (17 septembris 1569) definitivam Rosarii formam statuit, atque nova Bulla Salvatoris Domini (5 martii 1572) festivitatem liturgicam B.M.V. a Victoria, deinde a Rosario nuncupatam, instituit, die 7 octobris celebrandam; quæ in novissima liturgiæ instauratione confirmata est.
Diligentis inde curæ onus nobis incumbit huiusmodi precandi formam in nostris communitatibus promovere atque inter ipsos fideles apostolico zelo fovere, vetera quidem novis augendo. Rosarium sane «in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur » (LCO, n. 67, § II) atque efficacissimum medium se præbet fidei promovendæ ac vitæ christianæ in populo alendæ. Nam «hæc precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium præ se fert, ac proinde formam pietatis Ecclesiæ» (Pauli VI, Adhort. Apost. Recurrens mensis october, 7-10-1969).

1. Sequens Officium hic traditur omnibus elementis completum sicubi festivitas B. M. V. a Rosario gradu sollemnitatis celebranda occurrat.

2. Gradu festi ordinarie servato, hoc Officium sequenti modo absolvitur: Hymnus et antiphonæ referentes Mysteria gaudiosa, vel pro adiunctis dolorosa, dicuntur aut cantantur ad Officium lectionis; quæ Mysteria gloriosa referunt, ad Laudes matutinas; quæ recapitulationem omnium Mysteriorum præbent, ad Vesperas.

3. Adhiberi étiam potest, si magis placet, Officium ut in Liturgia Horarum (IV, 1193-1196).

4. Plura elementa in præsenti Officio allata utiliter adhiberi possunt in ordinandis aliis quibusdam celebrationibus marialibus, aut pro peculiaribus adunationibus quorundam cœtuum orationis.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

HYMNUS [Mysteria gaudiosa]

Cæléstis aulae Núntius,
arcána pandens Núminis,
plenam salútat grátia
Dei Paréntem Vírginem.

Virgo propínquam sánguine
matrem Ioánnis vísitat,
qui, clausus alvo, géstiens
adésse Christum núntiat.

Verbum, quod ante sǽcula
e mente Patris pródiit,
e Matris alvo Vírginis
mortális infans náscitur.

Templo Puéllus sístitur,
legíque paret légifer;
hic se Redémptor, páupere
prétio redémptus, ímmolat.

Quem iam dolébat pérditum
mox læta Mater ínvenit,
ignóta doctis méntibus
edisseréntem Fílium.

Sit Trinitáti glória,
quæ sacra per mystéria
orántibus det grátiam,
qua consequántur glóriam. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Angelus Gábriel nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto.

Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

1 Laudáte, púeri Dómini, *
      laudáte nomen Dómini.
2 Sit nomen Dómini benedíctum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 A solis ortu usque ad occásum *
      laudábile nomen Dómini. –

4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
      super cælos glória eius.
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
6     et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? -

7 Súscitans de terra ínopem, *
      de stércore érigens páuperem,
8 ut cóllocet eum cum princípibus, *
      cum princípibus pópuli sui. –

9 Qui habitáre facit stérilem in domo, *
      matrem filiórum lætántem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Angelus Gábriel nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto.

Ant. 2 Intrávit Maria in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Intrávit Maria in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth.

Ant. 3 Péperit Fílium suum primogénitum, et reclinávit eum in præsépio.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Péperit Fílium suum primogénitum, et reclinávit eum in præsépio.

LECTIO BREVIS

Gal 4, 4-5
Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
R. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
V. Hoc erat in princípio apud Deum.
R. Et habitávit in nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Exsultávit cor meum in Deo salutári meo: quia fecit mihi magna qui potens est.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Exsultávit cor meum in Deo salutári meo: quia fecit mihi magna qui potens est.

PRECES
Per Vírginem grátia plenam et Salvatóris matrem confidéntes preces Deo offerámus:
     Exáudi, Dómine, vocem eius quæ tibi præ ómnibus plácuit.

Miséricors Deus; qui Maríam ancíllam tuam elegísti, ut mater fíeret Christi salvatóris:
da nobis iúgiter velle et ágere secúndum verbum tuum.
Eius ánima te magnificávit lætabúnda:
doce nos páriter tibi pro collátis donis grátias agére.
Fecúnda Sancto Spíritu Fílium tuum in nostra carne prótulit:
fac ut secúndum tuum Spíritum operántes eiúsdem fructus úberes producámus.
Puérpera virgo mundi Redemptórem in templo
fac ut ex ómnibus géntibus redémpti cónfluant ad templum glóriæ tuæ.
Amíssum Fílium in ǽdibus Patris post tríduum invenit:
benígne fac ut omnes, quos amísimus, propínquos nobíscum cóngreget ætérna in cælis habitátio comparáta.
[Supréma petítio nostra illa sit quam Christus Iesus et beáta Virgo nos docuérunt, voluntáti Patris « fiat » respondéntes. Dicámus ergo:]

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde quǽsumus ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et limitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel ut ad Laudes matutinas:
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)