lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 februarius 2025
In Præsentatione Domini, festum

AD I VESPERAS



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Quod chorus vatum venerándus olim
Spíritu Sancto cécinit replétus,
in Dei factum genetríce constat
  esse María.

Hæc Deum cæli Dominúmque terræ
virgo concépit peperítque virgo,
atque post partum méruit manére
  invioláta.

Quem senex iustus Símeon in ulnis
in domo sumpsit Dómini, gavísus
ob quod optátum próprio vidéret
  lúmine Christum.

Tu libens votis, pétimus, precántum,
regis ætérni génetrix, favéto,
clara quæ fundis Géniti benígni
  múnera lucis.

Christe, qui lumen Patris es supérni,
qui Patris nobis réseras profúnda,
nos fac ætérnæ tibi ferre laudes
  lucis in aula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino.

Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

1 Laudáte, púeri Dómini, *
      laudáte nomen Dómini.
2 Sit nomen Dómini benedíctum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 A solis ortu usque ad occásum *
      laudábile nomen Dómini. –

4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
      super cælos glória eius.
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
6     et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? -

7 Súscitans de terra ínopem, *
      de stércore érigens páuperem,
8 ut cóllocet eum cum princípibus, *
      cum princípibus pópuli sui. –

9 Qui habitáre facit stérilem in domo, *
      matrem filiórum lætántem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino.

Ant. 2 Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum.

Ant. 3 Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui.

LECTIO BREVIS

Hebr 10,5-7
Ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocaustómata et sacrifícia pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio, in capítulo libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Notum fecit Dóminus * salutáre suum.
R. Notum fecit Dóminus * salutáre suum.
V. Quod parávit ante fáciem ómnium populórum.
R. Salutáre suum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Notum fecit Dóminus * salutáre suum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Senex púerum portábat, puer autem senem regébat; quem Virgo péperit, et post partum Virgo permánsit; ipsum quem génuit adorávit.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Senex púerum portábat, puer autem senem regébat; quem Virgo péperit, et post partum Virgo permánsit; ipsum quem génuit adorávit.

PRECES
Salvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes:
     Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Christe salvátor, qui es lumen ad revelatiónem géntium,
illúmina eos, qui te non cognovérunt, ut credant in te Deum verum.
Redémptor noster, qui es glória plebis tuæ Israel,
exálta Ecclésiam tuam inter gentes.
Iesu, desideráte cunctis géntibus cuius salutáre óculi Simeónis iusti vidérunt,
adduc hómines cunctos ad salútem tuam.
Dómine, in cuius præsentatióne gládius dolóris Maríæ, matri tuæ, prænuntiátus est,
róbora eos, qui in tuo servítio tribulatiónes sústinent.
Christe, beatitúdo sanctórum, quem Símeon ante mortem vidit, sicut ardénter cupiébat,
osténde te in ætérnum iis, qui post mortem tui sítiunt visiónem.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)