Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
Pro O.P.: B. Ioannis Liccio, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Luciæ de Narni, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iesu, coróna vírginum,
quem Mater illa cóncipit
quæ sola virgo párturit,
hæc vota clemens áccipe,
Qui pascis inter lília
sæptus choréis vírginum,
sponsus decórus glória
sponsísque reddens prǽmia.
Quocúmque pergis, vírgines
sequúntur, atque láudibus
post te canéntes cúrsitant
hymnósque dulces pérsonant.
Te deprecámur, lárgius
nostris adáuge méntibus
nescíre prorsus ómnia
corruptiónis vúlnera.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quóniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6)
1 In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: *
«Tránsmigra in montem sicut passer? –
2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, †
paravérunt sagíttas suas super nervum, *
ut sagíttent in obscúro rectos corde.
3 Quando fundaménta evertúntur, *
iustus quid fáciat?». –
4 Dóminus in templo sancto suo, *
Dóminus, in cælo sedes eius.
Oculi eius in páuperem respíciunt, *
pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
5 Dóminus intérrogat iustum et ímpium; *
qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.
6 Pluet super peccatóres carbónes; *
ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum. –
7 Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, *
recti vidébunt vultum eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.
Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)
1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
Quis requiéscet in monte sancto tuo?
2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
nec fecit próximo suo malum *
et oppróbrium non íntulit próximo suo. –
4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
et múnera super innocéntem non accépit.
Qui facit hæc, *
non movébitur in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.
3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –
4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte, –
5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –
6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto, –
7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum, –
8 secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia, –
9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius, –
quod propósuit in eo, *
10 in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
V. Adducéntur in templum Regis.
R. In exsultatióne.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis.
Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus
præparávit in ætérnum.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis.
Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus
præparávit in ætérnum.
PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
— immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
— ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
— concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
— præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
— defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui Beátam Lúciam, passiónis Fílii tui signáculis mirabíliter decorátam una cum virginitátis et
patiéntiæ donis, blandiéntem mundum elúdere et persequéntem superáre fecísti, da ut eius intercessióne et exémplo, nec mundánis vincámur
blandítiis nec ullis frangámur advérsis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)