Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Méntibus lætis tua festa, Marce,
atque pergrátis celebrámus omnes,
magna qui Christi tribuísse plebi
te memorámus.
Matris exémplis, vénerans amóre
férvido Petrum, séqueris fidélis,
verba de Christi lábiis ab ipso
hausta recóndis.
Spíritu accénsus, módico libéllo
mira tu summi réseras Magístri
gesta, tu narras quibus et loquélis
ínstruat orbem.
Carus et Paulo, studiósus eius
cordis ardóres ímitans, labóras,
multa pro Iesu páteris, cruórem
fundis amánter.
Laus, honor Christo, decus atque virtus,
cuius et testes valeámus esse,
ac, tuis escis recreáti, in ævum
cérnere vultum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei, allelúia.
Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)
10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
„Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
„Omnis homo mendax.“ –
12 Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
et nomen Dómini invocábo. –
14 Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius. –
16 O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
17 tibi sacrificábo hóstiam laudis *
et nomen Dómini invocábo. –
18 Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei, allelúia.
Ant. 2 Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar, allelúia.
Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)
1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
„Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes. –
4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent. –
6 Eúntes ibant et flebant *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne *
portántes manípulos suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar, allelúia.
Ant. 3 Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, allelúia.
3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –
4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte, –
5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –
6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto, –
7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum, –
8 secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia, –
9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius, –
quod propósuit in eo, *
10 in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, * allelúia, allelúia.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, * allelúia, allelúia.
V. In ómnibus pópulis mirabília eius.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, * allelúia, allelúia.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Verbum Dómini manet in ætérnum: hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos, allelúia.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Verbum Dómini manet in ætérnum: hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos, allelúia.
PRECES
Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes:
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, de mórtuis eduxísti,
— præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.
Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
— da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.
Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
— concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.
Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
— tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.
Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
— defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quǽsumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia
Christi fidéliter sequámur. per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)