lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 october 2015
S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis, memoria

AD VESPERAS


Nata est Alensonii (Alençon) in Gallia anno 1873. In monasterium Lexoviense (Lisieux) Carmelitarum adhuc adulescentula ingressa, humilitatem, simplicitatem evangelicam et in Deo fiduciam maxime coluit, et easdem virtutes verbo et exemplo novitias maxime docuit. Pro salute animarum et Ecclesiæ incremento vitam offerens, mortua est anno 1897 die 30 septembris.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,
quem Mater illa cóncipit
quæ sola virgo párturit,
hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília
sæptus choréis vírginum,
sponsus decórus glória
sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines
sequúntur, atque láudibus
post te canéntes cúrsitant
hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius
nostris adáuge méntibus
nescíre prorsus ómnia
corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestas

Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Mt 2, 11)

I

1 Deus, iudícium tuum regi da *
      et iustítiam tuam fílio regis;
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia *
      et páuperes tuos in iudício. –

3 Afferant montes pacem pópulo, *
      et colles iustítiam.
4 Iudicábit páuperes pópuli †
      et salvos fáciet fílios ínopis *
      et humiliábit calumniatórem.
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, *
      in generatióne et generatiónem. –

6 Descéndet sicut plúvia in gramen *
      et sicut imber írrigans terram.
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
      donec auferátur luna.
8 Et dominábitur a mari usque ad mare *
      et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum. –

9 Coram illo prócident íncolæ desérti, *
       et inimíci eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
       reges Arabum et Saba dona addúcent.
11 Et adorábunt eum omnes reges, *
       omnes gentes sérvient ei.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

II

12 Quia liberábit ínopem clamántem *
       et páuperem, cui non erat adiútor.
13 Parcet páuperi et ínopi *
       et ánimas páuperum salvas fáciet.
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
       et pretiósus erit sanguis eórum coram illo. –

15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; *
       tota die benedícent ei.
16 Et erit ubértas fruménti in terra, *
       in summis móntium fluctuábit;
    sicut Líbanus fructus eius *
       et florébit de civitáte sicut fenum terræ. –

17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *
       ante solem permanébit nomen eius.
    Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
       omnes gentes magnificábunt eum. –

18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
       qui facit mirabília solus.
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *
       et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

1 Cor 7, 32b.34a
Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
V. Adducéntur in templum Regis.
R. In exsultatióne.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Gaudéte et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Gaudéte et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui regnum tuum humílibus parvulísque dispónis, fac nos beátæ Terésiæ trámitem prósequi confidénter, ut, eius intercessióne, glória tua nobis revelétur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)