lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 december 2016
IV DOMINICA Adventus

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cǽlitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuémini quam gloriósus sit iste, qui ingréditur ad salvándos pópulos.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuémini quam gloriósus sit iste, qui ingréditur ad salvándos pópulos.

Ant. 2 Erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas. Veni, Dómine, et noli tardáre, allelúia.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo

Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. (Eph 5, 8-9)

1 Beátus vir, qui timet Dóminum, *
      in mandátis eius cupit nimis.
2 Potens in terra erit semen eius, *
      generátio rectórum benedicétur.
3 Glória et divítiæ in domo eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
      miséricors et miserátor et iustus.
5 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †
      dispónet res suas in iudício, *
6     quia in ætérnum non commovébitur. –

   In memória ætérna erit iustus, *
7     ab auditióne mala non timébit.
   Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
8     confirmátum est cor eius, non timébit, *
      donec despíciat inimícos suos.
9 Distríbuit, dedit paupéribus; †
      iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *
      cornu eius exaltábitur in glória. –

10 Peccátor vidébit et irascétur, †
      déntibus suis fremet et tabéscet. *
      Desidérium peccatórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas. Veni, Dómine, et noli tardáre, allelúia.

Ant. 3 Multiplicábitur eius impérium, et pacis non erit finis, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Multiplicábitur eius impérium, et pacis non erit finis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Phil 4, 4-5
Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope.

RESPONSORIUM BREVE
V. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
V. Et salutáre tuum da nobis.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. O Adonái et Dux domus Israel, qui Móysi in igne flammæ rubi apparuísti, et ei in Sina legem dedísti: veni ad rediméndum nos in brácchio exténto.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O Adonái et Dux domus Israel, qui Móysi in igne flammæ rubi apparuísti, et ei in Sina legem dedísti: veni ad rediméndum nos in brácchio exténto.

PRECES
Christum redemptórem, fratres caríssimi, exorémus, qui venit ad salvándos hómines, eíque fidénter dicámus:
     Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui per suscéptæ mystérium carnis notam fecísti mundo glóriam tuæ divinitátis,
vivífica nos advéntu tuo.
Tu, qui suscepísti infirmitátem nostram,
concéde nobis misericórdiam tuam.
Qui, primo véniens húmilis, redemísti mundum a crímine,
secúndo advéniens, iustífica nos ab omni reátu.
Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
per misericórdiam tuam fac nos accédere ad ætérnam hereditátem.
Qui sedes ad déxteram Patris,
lúmine vultus tui ánimas defunctórum lætífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)