Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
SS. Ioachim et Annæ, parentum beátæ Mariæ Virginis, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Dum tuas festo, pater o colénde,
cántico laudes habet hæc coróna,
vocis ac mentis, Ióachim, benígne
áccipe munus.
Longa te regum séries avórum
Abrahæ prolem tulit atque David;
clárior mundi dómina corúscas
prole María.
Sic tuum germen benedícta ab Anna
éditum, patrum repetíta vota
implet, et mæsto próperat reférre
gáudia mundo.
Laus tibi, Prolis Pater increátæ;
laus tibi, summi Súboles Paréntis;
summa laus, compar, tibi sit per omne,
Spíritus, ævum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34)
1 Dómine, scrutátus es et cognovísti me, *
2 tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Intellexísti cogitatiónes meas de longe, *
3 sémitam meam et accúbitum meum investigásti.
Et omnes vias meas perspexísti, †
4 quia nondum est sermo in lingua mea, *
et ecce, Dómine, tu novísti ómnia. –
5 A tergo et a fronte coartásti me *
et posuísti super me manum tuam.
6 Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, *
sublímis, et non attíngam eam. –
7 Quo ibo a spíritu tuo *
et quo a fácie tua fúgiam?
8 Si ascéndero in cælum, tu illic es; *
si descéndero in inférnum, ades.
9 Si súmpsero pennas auróræ *
et habitávero in extrémis maris,
10 étiam illuc manus tua dedúcet me, *
et tenébit me déxtera tua.
11 Si díxero: „Fórsitan ténebræ cómpriment me, *
et non illuminátio erit circa me,“
12 étiam ténebræ non obscurabúntur a te, †
et nox sicut dies illuminábitur *
— sicut ténebræ eius ita et lumen eius —.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
13 Quia tu formásti renes meos, *
contexuísti me in útero matris meæ.
14 Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; †
mirabília ópera tua, *
et ánima mea cognóscit nimis. –
15 Non sunt abscóndita ossa mea a te, †
cum factus sum in occúlto, *
contéxtus in inferióribus terræ.
16 Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, †
et in libro tuo scripti erant omnes dies: *
ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
17 Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; *
nimis gravis summa eárum.
18 Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; *
si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum. –
19 [Utinam occidas, Deus, peccatores; *
viri sanguinum, declinate a me.
20 Qui loquuntur contra te maligne: *
exaltantur in vanum contra te.
21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam *
et insurgentes in te abhorrebam?
22 Perfecto odio oderam illos, *
et inimici facti sunt mihi.]
23 Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; *
proba me et cognósce sémitas meas
24 et vide, si via vanitátis in me est, *
et deduc me in via ætérna.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
12 Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum; –
15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes. –
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17 et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant. –
18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ.
R. Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ.
V. Sicut locútus est ad patres nostros.
R. Recordátus misericórdiæ suæ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Inclita stirps Iesse virgam prodúxit amœnam, de qua procéssit flos miro plenus odóre.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Inclita stirps Iesse virgam prodúxit amœnam, de qua procéssit flos miro plenus odóre.
PRECES
Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus:
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,
— fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.
Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,
— da, ut in ópere bono fructificémus.
Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,
— serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.
Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,
— per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.
Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,
— et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur,
utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)