Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.
Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dedit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, allelúia.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dedit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, allelúia.
Ant. 2 Iesus Christus solus potens, rex regum et Dóminus dominántium, allelúia.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iesus Christus solus potens, rex regum et Dóminus dominántium, allelúia.
Ant. 3 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte? allelúia.
11,17 Grátias ágimus tibi, *
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras, *
quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti. –
18 Et irátæ sunt gentes, *
et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis *
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –
12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
et potéstas Christi eius,
quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte. –
11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
et propter verbum testimónii sui;
et non dilexérunt ánimam suam *
usque ad mortem.
12 Proptérea lætámini, cæli *
et qui habitátis in eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte? allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
V. Docébit vos ómnia.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Cum vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem, et quæ ventúra sunt annuntiábit vobis, allelúia.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Cum vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem, et quæ ventúra sunt annuntiábit vobis, allelúia.
PRECES
Christum, qui est benedíctus in sǽcula, orémus, ut mittat Spíritum Sanctum in omnes, quos redémit, eúmque invocémus:
Dómine, réspice omnes, quos redemísti.
Mitte in Ecclésiam Spíritum unitátis,
— ut dissensiónes, ódia divisionésque auferántur.
Qui hómines a possessióne dǽmonum liberásti,
— líbera mundum a malis, quibus afflígitur.
PQui orans per Spíritum actus es ad opus ministérii,
— præsta ut sacerdótes, per oratiónem, ad múnera sua obeúnda a Spíritu ducántur.
Spíritus tuus rectóres univérsos dírigat,
— ut bonum ómnium persequántur.
Qui vivis in glória Patris,
— in glóriam tuam voca defúnctos.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Spíritus tuus, quǽsumus, Dómine, spiritália nobis dona poténter infúndat, ut det nobis mentem, quæ tibi sit plácita,
et aptet nos tuæ propítius voluntáti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)