lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 ianuarius 2020
In Baptismate Domini, festum

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Implénte munus débitum
Ioánne, rerum cónditor
Iordáne mersus hac die
aquam lavándo díluit,

Non ipse mundári volens
de ventre natus Vírginis,
peccáta sed mortálium
suo lavácro tóllere.

Dicénte Patre quod «meus
diléctus hic est Fílius»,
suménte Sancto Spíritu
formam colúmbæ cǽlitus,

Hoc mýstico sub nómine
micat salus Ecclésiæ;
Persóna trina cómmanet
unus Deus per ómnia.

O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cǽlitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Vox de cælis sónuit et vox Patris audíta est: Hic est Fílius meus, in quo mihi complácui, ipsum audíte.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Vox de cælis sónuit et vox Patris audíta est: Hic est Fílius meus, in quo mihi complácui, ipsum audíte.

Ant. 2 Caput dracónis Salvátor contéruit in Iordáne flúmine, ab eius potestáte omnes erípuit.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo

Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. (Eph 5, 8-9)

1 Beátus vir, qui timet Dóminum, *
      in mandátis eius cupit nimis.
2 Potens in terra erit semen eius, *
      generátio rectórum benedicétur.
3 Glória et divítiæ in domo eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
      miséricors et miserátor et iustus.
5 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †
      dispónet res suas in iudício, *
6     quia in ætérnum non commovébitur. –

   In memória ætérna erit iustus, *
7     ab auditióne mala non timébit.
   Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
8     confirmátum est cor eius, non timébit, *
      donec despíciat inimícos suos.
9 Distríbuit, dedit paupéribus; †
      iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *
      cornu eius exaltábitur in glória. –

10 Peccátor vidébit et irascétur, †
      déntibus suis fremet et tabéscet. *
      Desidérium peccatórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Caput dracónis Salvátor contéruit in Iordáne flúmine, ab eius potestáte omnes erípuit.

Ant. 3 Magnum mystérium declarátur hódie, quia Creátor ómnium in Iordáne expúrgat nostra facínora.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Magnum mystérium declarátur hódie, quia Creátor ómnium in Iordáne expúrgat nostra facínora.

LECTIO BREVIS

Act 10, 37-38
Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudǽam incípiens a Galilǽa post baptísmum, quod prædicávit Ioánnes: Iesum a Názareth, quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertransívit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a Diábolo, quóniam Deus erat cum illo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est qui venit * per aquam et sánguinem.
R. Hic est qui venit * per aquam et sánguinem.
V. Iesus Christus, Dóminus noster.
R. Per aquam et sánguinem.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est qui venit * per aquam et sánguinem.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Christus Iesus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo. Ipsi glória et impérium in sǽcula.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Christus Iesus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo. Ipsi glória et impérium in sǽcula.

PRECES
Redemptórem nostrum, qui baptísmum in Iordáne dignátus est a Ioánne suscípere, exorémus, dicéntes:
     Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.

Christe, serve Dei, quem Pater suscépit et in quo sibi complácuit,
mitte super nos, Dómine, Spíritum tuum.
Christe, elécte Dei, qui cálamum quassátum non contrivísti et linum fúmigans non exstinxísti,
miserére ómnium quæréntium te in veritáte.
Christe, Fili Dei, quem Pater fœdere novo vocávit in lucem géntium,
áperi óculos cæcórum in aqua baptísmatis.
Christe, hóminum salvátor, quem Pater Spíritu Sancto unxit ad ministérium salútis,
duc omnes ad te vidéndum et credéndum, ut vitam ætérnam hábeant.
Christe, spes nostra, qui ducis sedéntes in ténebris ad lucem salútis,
fratres nostros defúnctos in regnum tuum súscipe.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)