lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 september 2020
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Plasmátor hóminis, Deus,
qui, cuncta solus órdinans,
humum iubes prodúcere
reptántis et feræ genus;

Qui magna rerum córpora,
dictu iubéntis vívida,
ut sérviant per órdinem
subdens dedísti hómini:

Repélle a servis tuis
quicquid per immundítiam
aut móribus se súggerit,
aut áctibus se intérserit.

Da gaudiórum prǽmia,
da gratiárum múnera;
dissólve litis víncula,
astrínge pacis fœdera.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Psalmus 40 (41)
Infirmi oratio

Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

2 Beátus, qui intéllegit de egéno, *
      in die mala liberábit eum Dóminus.
3 Dóminus servábit eum et vivificábit eum †
      et beátum fáciet eum in terra *
      et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.
4 Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *
      univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius. –

5 Ego dixi: «Dómine, miserére mei; *
      sana ánimam meam, quia peccávi tibi».
6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: *
      «Quando moriétur, et períbit nomen eius?».
7 Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †
      cor eius congregábat iniquitátem sibi, *
      egrediebátur foras et detrahébat. –

8 Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; *
      advérsum me cogitábant mala mihi:
9 «Malefícium effúsum est in eo; *
      et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».
10 Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *
       qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum. –

11 Tu autem, Dómine, miserére mei *
       et resúscita me, et retríbuam eis.
12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *
       quia non gaudébit inimícus meus super me;
13 me autem propter innocéntiam suscepísti *
       et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum. –

14 Benedíctus Dóminus Deus Israel *
       a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

Rom 15, 1-3
Debémus nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. Unusquísque nostrum próximo pláceat in bonum ad ædificatiónem; étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo.
R. Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo.
V. Et fecit nos Deo regnum et sacerdótium.
R. In sánguine suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

PRECES
Benedíctus Deus, qui propítius vota egéntium intuétur et esuriéntes replet bonis; fidénter ígitur ei supplicémus:
     Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Dómine, Pater noster clementíssime, te rogámus pro doléntibus membris Ecclésiæ tuæ,
quorum caput, in ligno crucis suspénsum, sacrifícium vespertínum consummávit.
Solve compedítos, illúmina cæcos,
pupíllos et víduas súscipe.
Tuam fidéles omnes índue armatúram,
ut advérsus insídias diáboli consístere possint.
Nobis, Dómine, miséricors adésto in hora éxitus nostri,
ut fidéles inveniámur et in tua pace ex hoc mundo transeámus.
Educ defúnctos in lucem, quam inhábitas,
ut te conspíciant in ætérnum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde nobis, fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, ut exémplis Fílii tui passiónis instrúcti ad iugum eius suáve portándum simus semper idónei. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)