lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 december 2024
III DOMINICA Adventus

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sǽculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quǽsumus,
ventúre iudex sǽculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, ut sédeat cum princípibus et sólium glóriæ téneat.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, ut sédeat cum princípibus et sólium glóriæ téneat.

Ant. 2 Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

Psalmus 110 (111)
Magna opera Domini

Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens. (Ap 15, 3)

1 Confitébor Dómino in toto corde meo, *
      in consílio iustórum et congregatióne. –

2 Magna ópera Dómini, *
      exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
3 Decor et magnificéntia opus eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Memóriam fecit mirabílium suórum, *
      miséricors et miserátor Dóminus.
5 Escam dedit timéntibus se; *
      memor erit in sǽculum testaménti sui. –

6 Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
      ut det illis hereditátem géntium; *
7     ópera mánuum eius véritas et iudícium.
  Fidélia ómnia mandáta eius, †
8     confirmáta in sǽculum sǽculi, *
      facta in veritáte et æquitáte.
9 Redemptiónem misit pópulo suo, *
      mandávit in ætérnum testaméntum suum. –

   Sanctum et terríbile nomen eius. *
10    Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
   intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; *
       laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

Ant. 3 Iuste et pie vivámus, exspectántes beátam spem et advéntum Dómini..

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iuste et pie vivámus, exspectántes beátam spem et advéntum Dómini..

LECTIO BREVIS

Phil 4, 4-5
Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope.

RESPONSORIUM BREVE
V. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
V. Et salutáre tuum da nobis.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Respóndit Ioánnes dicens: Venit fórtior me, cuius ventilábrum in manu eius ad purgándam áream suam et ad congregándum tríticum in hórreum suum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Respóndit Ioánnes dicens: Venit fórtior me, cuius ventilábrum in manu eius ad purgándam áream suam et ad congregándum tríticum in hórreum suum.

PRECES
Redemptórem nostrum Iesum Christum, qui est via, véritas et vita, supplíciter rogémus, dicéntes:
     Veni et mane nobíscum, Dómine.

Iesu, Fili Altíssimi, qui Vírgini Maríæ per Gabriélem annuntiátus es,
veni ad regnándum super plebem tuam in ætérnum.
Tu, Sancte Dei, cui Præcúrsor in sinu Elísabeth exsultávit,
veni ad dandum univérso mundo gáudium salútis.
Iesu Salvátor, cuius nomen Ioseph viro iusto ab Angelo revelátum est,
veni ad pópulum tuum salvum faciéndum a peccátis eórum.
Lumen mundi, quod Símeon et omnes iusti exspectábant,
veni ad consolándum nos.
Oriens indefíciens, quem nos ex alto visitatúrum prædíxit Zacharías,
veni ad illuminándum illos, qui in umbra mortis sedent.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínicæ festivitátem fidéliter exspectáre, præsta, quǽsumus, ut valeámus ad tantæ salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)