lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 aprilis 2026
S. Anselmi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Natus est anno 1033 Augustæ (Aosta) in Pedemontana regione. Ordinem S. Benedicti ingressus in monasterio Beccensi (Le Bec) in Gallia, disciplinas theologicas confratres docuit, dum in via perfectionis alacriter currebat. In Angliam transgressus, episcopus Cantuariensis electus, pro libertate Ecclesiæ strenue pugnans, exsilio bis mulctatus est. Multa præclare scripsit, mystica theologia referta. Mortuus est anno 1109.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pax vobis, ego sum: nolíte timére, allelúia.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pax vobis, ego sum: nolíte timére, allelúia.

Ant. 2 Speret Israel in Dómino, allelúia.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Speret Israel in Dómino, allelúia.

Ant. 3 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.

LECTIO BREVIS

Iac 3, 17-18
Quæ desúrsum est sapiéntia primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne; fructus autem iustítiæ in pace seminátur faciéntibus pacem.

RESPONSORIUM BREVE
V. In médio Ecclésiæ apéruit os eius. * Allelúia, allelúia.
R. In médio Ecclésiæ apéruit os eius. * Allelúia, allelúia.
V. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In médio Ecclésiæ apéruit os eius. * Allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei. Allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei. Allelúia.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiæ tuæ quǽrere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut cordi dulce sápiant quæ nobis credénda mandásti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)