lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 october 2029
S. Ignatii Antiocheni, episcopi et martyris, memoria

AD VESPERAS


Ignatius, secundus post Petrum, Ecclésiam rexit Antiochenam. Ad bestias damnatus, Romam delatus est ibique sub Traiano imperatore glorioso martyrio anno 107 coronatus. In itinere septem scripsit epistolas ad varias Ecclesias, in quibus de Christo, de Ecclesiæ constitutione et de vita christiana sapienter et erudite egit. Eius memoria Antiochiæ iam sǽculo IV hac die agebatur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.

Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœdere,

Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.

Virtúte factus dítior
te consecrántis Spíritus,
præsul, salútis pínguia
tu tradidísti pábula.

Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.

Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Psalmus 138 (139), 1-18. 23-24
Dominus intuens omnia

Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34)

I

1 Dómine, scrutátus es et cognovísti me, *
2     tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
   Intellexísti cogitatiónes meas de longe, *
3     sémitam meam et accúbitum meum investigásti.
   Et omnes vias meas perspexísti, †
4     quia nondum est sermo in lingua mea, *
      et ecce, Dómine, tu novísti ómnia. –

5 A tergo et a fronte coartásti me *
      et posuísti super me manum tuam.
6 Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, *
      sublímis, et non attíngam eam. –

7 Quo ibo a spíritu tuo *
      et quo a fácie tua fúgiam?
8 Si ascéndero in cælum, tu illic es; *
      si descéndero in inférnum, ades.
9 Si súmpsero pennas auróræ *
       et habitávero in extrémis maris,
10 étiam illuc manus tua dedúcet me, *
       et tenébit me déxtera tua.
11 Si díxero: „Fórsitan ténebræ cómpriment me, *
       et non illuminátio erit circa me,“
12 étiam ténebræ non obscurabúntur a te, †
       et nox sicut dies illuminábitur *
       — sicut ténebræ eius ita et lumen eius —.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

II

13 Quia tu formásti renes meos, *
       contexuísti me in útero matris meæ.
14 Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; †
       mirabília ópera tua, *
       et ánima mea cognóscit nimis. –

15 Non sunt abscóndita ossa mea a te, †
       cum factus sum in occúlto, *
       contéxtus in inferióribus terræ.
16 Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, †
       et in libro tuo scripti erant omnes dies: *
       ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
17 Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; *
       nimis gravis summa eárum.
18 Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; *
       si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum. –

     19  [Utinam occidas, Deus, peccatores; *
          viri sanguinum, declinate a me.
     20  Qui loquuntur contra te maligne: *
          exaltantur in vanum contra te.
     21  Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam *
          et insurgentes in te abhorrebam?
     22  Perfecto odio oderam illos, *
          et inimici facti sunt mihi.]

23 Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; *
       proba me et cognósce sémitas meas
24 et vide, si via vanitátis in me est, *
       et deduc me in via ætérna.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
V. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
R. Qui multum orat pro pópulo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctórum mártyrum confessiónibus Ecclésiæ tuæ sacrum corpus exórnas, concéde, quǽsumus, ut hodiérna glória passiónis, sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam, ita nobis perpétuum munímen operétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)