lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2029
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria

AD VESPERAS


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vírginis Proles opiféxque Matris,
Virgo quem gessit peperítque Virgo,
vírginis festum cánimus tropǽum:
  áccipe votum.

Hæc tua virgo, dúplici beáta
sorte dum gestit frágilem domáre
córporis sexum, dómuit cruéntum
  córpore sæclum.

Inde nec mortem nec amíca mortis
sæva pœnárum génera pavéscens,
sánguine fuso méruit sacrátum
  scándere cælum.

Huius obténtu, Deus alme, nostris
parce iam culpis, vítiis revúlsis,
quo tibi puri résonet per ævum
  péctoris hymnus. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Psalmus 29 (30)
Gratiarum actio pro liberatione a morte

Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit. (Cassiodorus)

2 Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, *
      nec delectásti inimícos meos super me.
3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, *
      et sanásti me.
4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, *
      vivificásti me, ut non descénderem in lacum. –

5 Psállite Dómino, sancti eius, *
      et confitémini memóriæ sanctitátis eius,
6 quóniam ad moméntum indignátio eius *
      et per vitam volúntas eius.
 Ad vésperum demorátur fletus, *
      ad matutínum lætítia. –
7 Ego autem dixi in securitáte mea: *
      "Non movébor in ætérnum."
8 Dómine, in voluntáte tua *
      præstitísti decóri meo virtútem;
  avertísti fáciem tuam a me, *
      et factus sum conturbátus.
9 Ad te, Dómine, clamábam *
      et ad Deum meum deprecábar. –

10 Quæ utílitas in sánguine meo, *
       dum descéndo in corruptiónem?
 Numquid confitébitur tibi pulvis *
       aut annuntiábit veritátem tuam? –

11 Audívit Dóminus et misértus est mei, *
       Dóminus factus est adiútor meus. –

12 Convertísti planctum meum in choros mihi, *
       conscidísti saccum meum et accinxísti me lætítia,
13 ut cantet tibi glória mea et non táceat. *
       Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Psalmus 31 (32)
Beatus, cui remissa est iniquitas

David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus. (Rom 4, 6)

1 Beátus, cui remíssa est iníquitas *
      et obtéctum est peccátum.
2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum, *
      nec est in spíritu eius dolus. –

3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, *
      dum rugírem tota die.
4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, *
      immutátus est vigor meus in ardóribus æstátis. –

5 Peccátum meum cógnitum tibi feci *
      et delíctum meum non abscóndi.
   Dixi: "Confitébor advérsum me iniquitátem meam Dómino." *
      Et tu remisísti impietátem peccáti mei. –

6 Propter hoc orábit ad te omnis sanctus *
      in témpore opportúno.
   Et in dilúvio aquárum multárum *
      ad eum non approximábunt.
7 Tu es refúgium meum, a tribulatióne conservábis me; *
      exsultatiónibus salútis circúmdabis me. –

8 Intelléctum tibi dabo et ínstruam te in via, qua gradiéris; *
      firmábo super te óculos meos.
9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, *
      quibus non est intelléctus;
   in camo et freno si accédis ad constringéndum, *
      non appróximant ad te. –

10 Multi dolóres ímpii, *
       sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, *
       et gloriámini, omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R. Et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)