Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei

Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).

1 Veníte, exsultémus Dómino; *
      iubilémus Deo salutári nostro.

2  Præoccupémus fáciem eius in confessióne *
      et in psalmis iubilémus ei.

3 Quóniam Deus magnus Dóminus *
      et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu eius sunt profúnda terræ, *
      et altitúdines móntium ipsíus sunt.

5 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, *
      et siccam manus eius formavérunt.

6 Veníte, adorémus et procidámus *
      et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,

7 quia ipse est Deus noster, *
      et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

   Utinam hódie vocem eius audiátis: *
8     «Nolíte obduráre corda vestra,
   sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, †

9    ubi tentavérunt me patres vestri: *
     probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

10 Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus, *
       et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.

11 Et ipsi non cognovérunt vias meas; †
       ídeo iurávi in ira mea: *
       Non introíbunt in réquiem meam».