Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.
Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
audítas fáciet omnes laudes eius?
3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
et fáciunt iustítiam in omni témpore. –
4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
vísita nos in salutári tuo,
5 ut videámus bona electórum tuórum, †
ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
ut gloriémur cum hereditáte tua. –
6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.
8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
ut notam fáceret poténtiam suam. –
9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
et redémit eos de manu inimíci.
11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
unus ex eis non remánsit.
12 Et credidérunt verbis eius *
et cantavérunt laudem eius. –
13 Cito oblíti sunt óperum eius *
et non sustinuérunt consílium eius;
14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
et tentavérunt Deum in inaquóso.
15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
et misit saturitátem in ánimas eórum. –
16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
Aaron sanctum Dómini.
17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
et opéruit super congregatiónem Abíram.
18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
flamma combússit peccatóres. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.
19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
et adoravérunt scúlptile;
20 et mutavérunt glóriam suam *
in similitúdinem tauri comedéntis fenum.
21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
qui fecit magnália in Ægýpto,
22 mirabília in terra Cham, *
terribília in mari Rubro.
23 Et dixit quia dispérderet eos, *
nisi affuísset Móyses eléctus eius:
stetit in confractióne in conspéctu eius, *
ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –
24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
non credidérunt verbo eius.
25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
non exaudiérunt vocem Dómini.
26 Et elevávit manum suam super eos, *
ut prostérneret eos in desérto
27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
et dispérgeret eos in regiónibus.
28 Et adhæsérunt Beélphegor *
et comedérunt sacrifícia mortuórum;
29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
et irrúpit in eos ruína.
30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
et cessávit quassátio,
31 et reputátum est ei in iustítiam, *
in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –
32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
et vexátus est Móyses propter eos,
33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
et témere locútus est in lábiis suis. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.
34 Non disperdidérunt gentes, *
quas dixit Dóminus illis.
35 Et commíxti sunt inter gentes *
et didicérunt ópera eórum.
36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
et factum est illis in scándalum. –
37 Et immolavérunt fílios suos *
et fílias suas dæmóniis.
38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
Et infécta est terra in sanguínibus, †
39 et contamináti sunt in opéribus suis *
et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –
40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
et abominátus est hereditátem suam
41 et trádidit eos in manus géntium, *
et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.
42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –
43 Sæpe liberávit eos; †
ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
et corruérunt in iniquitátibus suis.
44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
cum audívit clamórem eórum. –
45 Et memor fuit testaménti sui *
et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
46 Et dedit eos in miseratiónes *
in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.
47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
et cóngrega nos de natiónibus,
ut confiteámur nómini sancto tuo *
et gloriémur in laude tua. –
48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
a sǽculo et usque in sǽculum. *
Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.
V.
Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R.
Ut manifesténtur ópera eius.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
In diébus illis: Locútus est Deus cunctos sermónes hos:
«Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Non habébis deos aliénos coram me. Non fácies tibi scúlptile
neque omnem similitúdinem eórum, quæ sunt in cælo désuper et quæ in terra deórsum et quæ in aquis sub terra. Non adorábis ea neque coles,
quia ego sum Dóminus Deus tuus, Deus zelótes vísitans iniquitátem patrum in fíliis in tértiam et quartam generatiónem eórum, qui odérunt me,
et fáciens misericórdiam in mília his, qui díligunt me et custódiunt præcépta mea.
Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum, nec enim habébit insóntem Dóminus eum, qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra.
Meménto, ut diem sábbati sanctífices. Sex diébus operáberis et fácies ómnia ópera tua; séptimus autem dies sábbatum Dómino Deo tuo est:
non fácies omne opus tu et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, iuméntum tuum et ádvena, qui est intra portas tuas. Sex
enim diébus fecit Dóminus cælum et terram et mare et ómnia, quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo; idcírco benedíxit Dóminus diéi
sábbati et sanctificávit eum.
Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi.
Non occídes.
Non mœcháberis.
Non furtum fácies.
Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium.
Non concupísces domum próximi tui.
Non desiderábis uxórem eius, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia, quæ illíus sunt».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De fuga sǽculi
Ubi cor hóminis, ibi et thesáurus eius est; non enim solet bonum datum deprecántibus Dóminus denegáre.
Ergo, quia bonus Dóminus est et máxime sustinéntibus se bonus est, ipsi adhæreámus, cum ipso simus tota ánima nostra,
toto corde, tota virtúte, ut simus in lúmine eius et videámus eius glóriam et delectatiónis supérnæ fruámur grátia; ad
illud ígitur bonum erigámus ánimos et in illo simus atque in ipso vivámus, ipsi adhæreámus, quod est supra omnem mentem
et omnem consideratiónem et pace útitur perpétua ac tranquillitáte; pax autem supra omnem mentem est et supra omnem sensum.
Hoc est bonum, quod pénetrat ómnia, et omnes in ipso vívimus atque ex ipso pendémus, ipsum autem nihil supra se habet,
sed est divínum; nemo enim bonus nisi unus Deus, quod ergo bonum divínum et quod divínum bonum, et ídeo dícitur: Aperiénte
te manum, implebúntur ómnia bonitáte; per bonitátem enim Dei, nobis univérsa tribuúntur mérito bona, quibus nihil admíxtum est mali.
Hæc bona promíttit Scriptúra fidélibus dicens: Quæ bona sunt terræ manducábitis.
Mórtui sumus cum Christo; mortem Christi in córpore nostro circumférimus, ut et vita Christi in nobis manifestétur. Non ergo
iam nostram illam vitam, sed Christi vitam vívimus, vitam innocéntiæ, vitam castimóniæ, vitam simplicitátis omniúmque virtútum.
Cum Christo resurréximus, in ipso vivámus, in ipso ascendámus, ut serpens calcáneum nostrum quod vúlneret in terris reperíre non possit.
Fugiámus hinc. Potes ánimo fúgere, etsi retinéris córpore, potes et hic esse et adésse ad Dóminum, si illi adhǽreat ánima tua,
si post ipsum cogitatiónibus tuis ámbules, si fide, non spécie, vias eius sequáris, si ad ipsum confúgias; est enim refúgium
et virtus, cui dicit David: Ad te confúgi et non sum decéptus.
Ergo quia Deus refúgium, Deus autem in cælo et supra cælos, útique hinc illo fugiéndum est, ubi pax, ubi réquies ab opéribus,
ubi epulémur sábbatum magnum, sicut dixit Móyses: Et erunt sábbata terræ vobis escæ. Epulatórium enim et plenum iucunditátis
et tranquillitátis est requiéscere in Deo et eius delectatiónem vidére.
Fugiámus sicut cervi ad fontes aquárum; quod sitiébat David, sítiat et nostra ánima; quis est ille fons? Audi dicéntem: Quóniam
apud te est fons vitæ; huic fonti dicat ánima mea: Quando véniam et parébo ante fáciem tuam? Fons enim Deus est.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)
2 Bonum est confitéri Dómino *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara. –
5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –
6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9 tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –
10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –
13 Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.
Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.
1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
fluat ut ros elóquium meum
quasi imber super herbam *
et quasi stillæ super grámina. –
3 Quia nomen Dómini invocábo: *
date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
quia omnes viæ eius iustítia.
Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
iustus et rectus. –
5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
pópule stulte et insípiens?
Numquid non ipse est pater tuus, *
qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –
7 Meménto diérum antiquórum, *
cógita generatiónes síngulas;
intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
maióres tuos, et dicent tibi. –
8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
quando separábat fílios Adam,
constítuit términos populórum *
iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
Iacob funículus hereditátis eius. –
10 Invénit eum in terra desérta, *
in loco horróris et ululátu solitúdinis;
circúmdedit eum et atténdit *
et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
et super eos vólitans
expándit alas suas et assúmpsit eum *
atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
et non erat cum eo deus aliénus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.
Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)
2 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos. –
3 Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem. –
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas *
8 ínsuper et pécora campi,
9 vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris. –
10 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Pater, peccávi in cælum et coram te, iam non sum dignus vocári fílius tuus, fac me sicut unum ex mercenáriis tuis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Pater, peccávi in cælum et coram te, iam non sum dignus vocári fílius tuus, fac me sicut unum ex mercenáriis tuis.
PRECES
Semper et ubíque grátias Christo agámus, qui salvat nos, eíque fidénter supplicémus:
Súbveni nobis, Dómine, grátia tua.
Tríbue nos córpora nostra incontamináta serváre,
— ut possit Spíritus Sanctus illic habitáre.
Doce nos iam mane pro frátribus nosmetípsos impéndere,
— et tota die in ómnibus tuam implére voluntátem.
Da nobis quǽrere panem, qui permáneat in vitam ætérnam,
— quem tu præstas nobis.
Mater tua, refúgium peccatórum, pro nobis intercédat,
— ut peccátis nostris benígnus ignóscas.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos iam cæléstium rerum facis esse consórtes, tu, quǽsumus, in ista qua vívimus
nos vita gubérna ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)