1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
fluat ut ros elóquium meum
quasi imber super herbam *
et quasi stillæ super grámina. –
3 Quia nomen Dómini invocábo: *
date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
quia omnes viæ eius iustítia.
Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
iustus et rectus. –
5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
pópule stulte et insípiens?
Numquid non ipse est pater tuus, *
qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –
7 Meménto diérum antiquórum, *
cógita generatiónes síngulas;
intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
maióres tuos, et dicent tibi. –
8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
quando separábat fílios Adam,
constítuit términos populórum *
iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
Iacob funículus hereditátis eius. –
10 Invénit eum in terra desérta, *
in loco horróris et ululátu solitúdinis;
circúmdedit eum et atténdit *
et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
et super eos vólitans
expándit alas suas et assúmpsit eum *
atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
et non erat cum eo deus aliénus.